LATINITAS VIVA

Quo in foro Latine colloquamur!

Moderatoren: Zythophilus, marcus03, Tiberis, ille ego qui, consus, e-latein: Team

Quomodo "Astralkörper" Latine dicatur, quaeritur

Beitragvon ThomasVulpius » Sa 17. Aug 2013, 10:22

Salvete, coryphaei!

Propono "corpus astrāle".

Corpus astrāle imago nebulosa est, quam anima incorporalis hōc in mundō apparendam cūrat. Si enim aliquis cum deae Durgae incarnatione sīve repraesentatione coniūnctus est societate animāli, ea, cum mortua erit, corpus astrale in aedibus socii animālis apparendum cūrabit. Tum res procumbent aut alio loco atque anteā fuerunt erunt. Armariorumque fores et aperientur et claudentur. Aer tremere incipiet atque eius fōrma adumbrabitur. Socius animalis deae Durgae vōcem audiet. Tum Tamilium templum adibit atque ante deae magnae statuam humi se prosternet, ut eam, quae tigride vehatur, dictis sanctis, quae "mantrāṇi" Sanscritice vocantur, veneretur.

Ea dicta sancta excerpta sunt ex eo carmine, quod "magnanimitas deae" Latine, Sanscritice "devīmāhātmya" nominatur, ut "cortex Durgae" sive Sanscritice "Durgākavaca".

Quod carmen qui semel audiverit, eius domus a deae Durgae lārvā serius ocius devastabitur.

Cavete igitur, ne hoc carmen auscultetis! Sin aliter vobis domus vestra renovanda erit.

https://www.youtube.com/watch?v=rqgvyF9LBHk
Zuletzt geändert von ThomasVulpius am Mi 27. Nov 2013, 21:35, insgesamt 1-mal geändert.
Benutzeravatar
ThomasVulpius
Senator
 
Beiträge: 3550
Registriert: So 30. Mai 2010, 23:33
Wohnort: Witten

Quomodo "Seelenpartnerschaft" Latine dicatur, quaeritur

Beitragvon ThomasVulpius » Sa 17. Aug 2013, 10:42

Salvete, coryphaei!

Propono [societatem animalem]. Nam adiectivum "animalis" ad animalem (Lebewesen) pertinet.

Si duae animae societate animali coniunctae sunt, compluribus incarnationibus conveniunt, dum eam legem, quae sibi a fato impacta est, expleverint. Tum a perpetuo redincarnationum circulo liberaratae locis ulterioribus sive in Elysio coniunctissimae una erunt et beatitudine sempiternā atque integrā fruentur usque ad finem totius rerum universitātis.
Benutzeravatar
ThomasVulpius
Senator
 
Beiträge: 3550
Registriert: So 30. Mai 2010, 23:33
Wohnort: Witten

Quomodo "Seelenpartner" Latine dicatur, quaeritur

Beitragvon ThomasVulpius » Sa 17. Aug 2013, 10:46

Salvete, coryphaei!

Propono [socium animalem]. Nam adiectivum "animalis" ad animalem (Lebewesen) pertinet.

Socius animalis is est, quocum societate animali ita coniuncti sumus, ut eum compluribus incarnationibus conveniremus, dum eam legem, quae nobis a fato impacta esset, explevissemus. Tum a perpetuo redincarnationum circulo liberabimur.
Benutzeravatar
ThomasVulpius
Senator
 
Beiträge: 3550
Registriert: So 30. Mai 2010, 23:33
Wohnort: Witten

Quomodo "Seelengefährte" Latine dicatur, quaeritur

Beitragvon ThomasVulpius » Sa 17. Aug 2013, 11:00

Salvete, coryphaei!

Propono [comitem animalem]. Nam adiectivum "animalis" ad animal (Lebewesen) pertinet.

Comes animalis is est, quem inter unam incarnationem convenimus et quocum tempus aliquod una sumus, quia aut eadem experti sumus aut idem volumus nolumusque - id quod "Lebensabschnittsgefährte" Germanice dicitur.

Ego enim mulierem adire soleo, quae saga magiae atrae est atque magiā Voodooensi utitur, ut eius, quam nominatim appellari fas non sit, lārvam ex inferis excitem. Tum domi meae res depellentur atque aliis locis quam anteā erunt. Aer tremere incipiet atque eius forma adumbrabitur. Eius vocem audiam. Diu in hoc mundo remanebo atque post mortem cum eā locis ulterioribus sive in Elysio coniunctissime una ero, sed omnino alio modo atque hōc in mundō, fruens beātitudine sempiternā atque integrā usque ad finem rerum universitātis.
Zuletzt geändert von ThomasVulpius am Sa 9. Mai 2015, 06:50, insgesamt 2-mal geändert.
Benutzeravatar
ThomasVulpius
Senator
 
Beiträge: 3550
Registriert: So 30. Mai 2010, 23:33
Wohnort: Witten

Re: Quomodo "Astralkörper" Latine dicatur, quaeritur

Beitragvon durgicola » Sa 17. Aug 2013, 11:39

propono corpus spiritale seu pneumaticum
Benutzeravatar
durgicola
Proconsul
 
Beiträge: 450
Registriert: Mi 30. Jan 2013, 17:26
Wohnort: Pleroma, Roma, Tampa (Florida) Zombi (Kenya)

Re: Quomodo "Seelenpartner" Latine dicatur, quaeritur

Beitragvon durgicola » Sa 17. Aug 2013, 11:43

placet, propono sed et socium spiritalem
Benutzeravatar
durgicola
Proconsul
 
Beiträge: 450
Registriert: Mi 30. Jan 2013, 17:26
Wohnort: Pleroma, Roma, Tampa (Florida) Zombi (Kenya)

Re: Quomodo "Seelenpartnerschaft" Latine dicatur, quaeritur

Beitragvon durgicola » Sa 17. Aug 2013, 11:47

Benutzeravatar
durgicola
Proconsul
 
Beiträge: 450
Registriert: Mi 30. Jan 2013, 17:26
Wohnort: Pleroma, Roma, Tampa (Florida) Zombi (Kenya)

Re: Quomodo "Seelenpartnerschaft" Latine dicatur, quaeritur

Beitragvon Zythophilus » Sa 17. Aug 2013, 12:14

Quin coniunctio animarum uel animae coniunctae?
Zythophilus
Divi filius
 
Beiträge: 17294
Registriert: So 22. Jul 2007, 23:10
Wohnort: ad Vindobonam

Re: Quomodo "Seelenpartnerschaft" Latine dicatur, quaeritur

Beitragvon Laptop » So 18. Aug 2013, 00:42

Utar dictione "similitudo et affinitas inter corda" pro dictione "Seelenverwandtschaft".
SI·CICERONEM·ÆMVLARIS·VERE·NON·VIVAS (get a life!) OBITER·DICTVM·BREVITAS·DELECTAT (keep it short and simple = kiss)
Benutzeravatar
Laptop
Augustus
 
Beiträge: 5738
Registriert: Sa 12. Mai 2007, 03:38

Re: Quomodo "Seelenpartnerschaft" Latine dicatur, quaeritur

Beitragvon ThomasVulpius » So 18. Aug 2013, 06:03

Zythophilus hat geschrieben:Quin coniunctio animarum uel animae coniunctae?


Elocutio "coniunctionis animarum" placet quidem, sed adiectivum "fatalis" addere velim, cum animae non amicitiâ coniunctae sint, sed fatum, quod totam rerum universitatem regit, unam animam in duas partes divisit et incarnatione affecit. Ex quo fit, ut utrique socio spiritali dimidia animae pars desit.
Benutzeravatar
ThomasVulpius
Senator
 
Beiträge: 3550
Registriert: So 30. Mai 2010, 23:33
Wohnort: Witten

Re: Quomodo "Seelenpartnerschaft" Latine dicatur, quaeritur

Beitragvon ille ego qui » So 18. Aug 2013, 18:29

unanimitas?
Ille ego, qui quondam gracili modulatus avena
carmen et egressus silvis vicina coegi,
ut quamvis avido parerent arva colono,
gratum opus agricolis, at nunc horrentia Martis
arma virumque cano ...
ille ego qui
Dominus
 
Beiträge: 7004
Registriert: Sa 3. Jan 2009, 23:01

Re: Quomodo "Seelenpartnerschaft" Latine dicatur, quaeritur

Beitragvon ThomasVulpius » Di 20. Aug 2013, 08:08

Laptop hat geschrieben:Utar dictione "similitudo et affinitas inter corda" pro dictione "Seelenverwandtschaft".


Quod elocutio "Seelenverwandtschaft" ad homines vivos, qui amicitiā inter se coniuncti sunt, pertinet neque ad animas incorporales, quae fato coniunctae sunt, ea circumscriptio, quā usus es, mihi placet. Litteris consignabo et in lexicon meum inseram.
Benutzeravatar
ThomasVulpius
Senator
 
Beiträge: 3550
Registriert: So 30. Mai 2010, 23:33
Wohnort: Witten

Re: Quomodo "Seelenpartnerschaft" Latine dicatur, quaeritur

Beitragvon Zythophilus » Di 20. Aug 2013, 08:38

Eas animas, de quibus loqueris, non solum quodam modo iunctas, sed re uera cognatas esse arbitraris. Quid ergo impedit, quin de "animis cognatis" loquaris? Exemplo Ouidii uti licet, qui cognatas ... animas (Met. XV 174s.) memorauit.
Zythophilus
Divi filius
 
Beiträge: 17294
Registriert: So 22. Jul 2007, 23:10
Wohnort: ad Vindobonam

Re: Quomodo "Seelenpartnerschaft" Latine dicatur, quaeritur

Beitragvon durgicola » Di 20. Aug 2013, 21:28

iterum: syzygia.
Benutzeravatar
durgicola
Proconsul
 
Beiträge: 450
Registriert: Mi 30. Jan 2013, 17:26
Wohnort: Pleroma, Roma, Tampa (Florida) Zombi (Kenya)

Quomodo PANZERSCHRECK latine dicatur quaeritir

Beitragvon durgicola » Fr 23. Aug 2013, 17:54

Ah praeter meum panzerschreck nulla re egeo!
Benutzeravatar
durgicola
Proconsul
 
Beiträge: 450
Registriert: Mi 30. Jan 2013, 17:26
Wohnort: Pleroma, Roma, Tampa (Florida) Zombi (Kenya)

VorherigeNächste

Zurück zu Latine loquendi



Wer ist online?

Mitglieder in diesem Forum: 0 Mitglieder und 24 Gäste