LATINITAS VIVA

Quo in foro Latine colloquamur!

Moderatoren: Zythophilus, marcus03, Tiberis, ille ego qui, consus, e-latein: Team

Re: Quomodo "Taxifahrer" Latine dicatur, quaeritur

Beitragvon ThomasVulpius » Mi 4. Sep 2013, 19:37

marcus03 hat geschrieben:PONS "taxiraedarium" proponit.
http://de.pons.eu/dict/search/results/? ... &in=&lf=de


Haec sunt verba, quae mihi omnino displicent! Prima syllaba "taxi-" mea quidem opinone Latina non est. Fortasse Graeca? Nescio. Verba hybridica maximam partem repspuo.
Benutzeravatar
ThomasVulpius
Senator
 
Beiträge: 3550
Registriert: So 30. Mai 2010, 23:33
Wohnort: Witten

Re: Quomodo "Taxi" Latine dicatur, quaeritur

Beitragvon consus » Mi 4. Sep 2013, 20:25

Nihil aliud reperio nisi "vehiculum meritorium" (Suet. Cal. 39).
Benutzeravatar
consus
Pater patriae
 
Beiträge: 14234
Registriert: Do 27. Jul 2006, 18:56
Wohnort: municipium cisrhenanum prope Geldubam situm

Re: Quomodo "Taxi" Latine dicatur, quaeritur

Beitragvon ille ego qui » Mi 4. Sep 2013, 21:34

nonne iam pridem tibi dixi raedam meritoriam vocari? :D
quid iuvat lexica tua in dies crescere, nisi inspicis ... :D

Vale.
Ille ego, qui quondam gracili modulatus avena
carmen et egressus silvis vicina coegi,
ut quamvis avido parerent arva colono,
gratum opus agricolis, at nunc horrentia Martis
arma virumque cano ...
ille ego qui
Dominus
 
Beiträge: 7004
Registriert: Sa 3. Jan 2009, 23:01

Re: Quomodo "Taxi" Latine dicatur, quaeritur

Beitragvon Tiberis » Mi 4. Sep 2013, 23:50

cum in toto fere orbe ea res, de qua agitur, "taxi" appelletur, miror, cur eam non eodem modo Latine reddamus. nonne etiam Romani , si quando verbum aptum ac Latinum deerat, verbis externis sive barbaris uti solebant? vehiculum illud ergo lingua quoque Latina "taxi" appellandum esse censeo, nisi forte - sicut saepissime fit - "taxiraedam" id appellamus.
consus hat geschrieben:Nihil aliud reperio nisi "vehiculum meritorium" (Suet. Cal. 39).

bene ! quibus tamen verbis id vehiculum, quid sit, explanari magis quam in Latinum converti videtur. videamus, ne similes auctorum Vaticanorum fiamus, qui in lexico a se ipsis edito tot voces Latinas nimis longe reddiderint. nam timeo, dum aliquis "heus, vehiculum meritorium !" :D clamat, ne fiat, ut taxiraedarius eum praeterierit appellatione nondum finita.
ego sum medio quem flumine cernis,
stringentem ripas et pinguia culta secantem,
caeruleus Thybris, caelo gratissimus amnis
Benutzeravatar
Tiberis
Pater patriae
 
Beiträge: 11942
Registriert: Mi 25. Dez 2002, 20:03
Wohnort: Styria

Re: Quomodo "Taxi" Latine dicatur, quaeritur

Beitragvon consus » Do 5. Sep 2013, 20:53

Tiberis scripsit / hat geschrieben:... timeo, dum aliquis "heus, vehiculum meritorium !" clamat, ne fiat, ut taxiraedarius eum praeterierit appellatione nondum finita.
Equidem, doctissime amice, nihil aliud dicerem nisi "Heus tu, amice! Velim in forum."
:lol:
Benutzeravatar
consus
Pater patriae
 
Beiträge: 14234
Registriert: Do 27. Jul 2006, 18:56
Wohnort: municipium cisrhenanum prope Geldubam situm

Re: Quomodo "Taxi" Latine dicatur, quaeritur

Beitragvon Tiberis » Do 5. Sep 2013, 23:49

consus hat geschrieben:"Heus tu, amice! Velim in forum."


lepidissime dictum, mi optime Conse! ceterum nostris quoque temporibus nemo fere iam est, qui , cum vehiculo meritorio velit uti, clamet "hallo taxi". :roll:
ego sum medio quem flumine cernis,
stringentem ripas et pinguia culta secantem,
caeruleus Thybris, caelo gratissimus amnis
Benutzeravatar
Tiberis
Pater patriae
 
Beiträge: 11942
Registriert: Mi 25. Dez 2002, 20:03
Wohnort: Styria

Re: Quomodo "Taxi" Latine dicatur, quaeritur

Beitragvon Zythophilus » Fr 6. Sep 2013, 06:48

"ein Taxi nehmen" - uehiculum conducere
Zythophilus
Divi filius
 
Beiträge: 17294
Registriert: So 22. Jul 2007, 23:10
Wohnort: ad Vindobonam

Re: Quomodo "Taxi" Latine dicatur, quaeritur

Beitragvon durgicola » Sa 7. Sep 2013, 11:47

evectio
Benutzeravatar
durgicola
Proconsul
 
Beiträge: 450
Registriert: Mi 30. Jan 2013, 17:26
Wohnort: Pleroma, Roma, Tampa (Florida) Zombi (Kenya)

Re: Quomodo "Seelengefährte" Latine dicatur, quaeritur

Beitragvon Zythophilus » Sa 7. Sep 2013, 22:15

Nonne idem ac "Seelenpartner" est?
Zythophilus
Divi filius
 
Beiträge: 17294
Registriert: So 22. Jul 2007, 23:10
Wohnort: ad Vindobonam

Re: Quomodo "Taxi" Latine dicatur, quaeritur

Beitragvon ThomasVulpius » So 8. Sep 2013, 08:03

In vicipaediā scriptum est verbum "Taxi" derivatum esse a "taximetro", quod in hoc curruum genere instrumentum viae mÄ“tiendae inesset. Id verbum compositum esse e parte Latinā et Graecā. Verbum "taxae" significare "Gebühr". Sed id verbum non inest in lexico Georgesiano. Ibi "taxationem" (Schätzung) repperi.

Quam ob rem ad linguam Graecam - sicut meus est mos! - confugi et finxi:
[currum *ἐρανομετριϰόν].

Quid vobis videatur, resciscere velim.

Bene valete et cavete, ne Godzilla, draco giganteus, officinam vestram nucleariam comedat!

Thomas vester
Benutzeravatar
ThomasVulpius
Senator
 
Beiträge: 3550
Registriert: So 30. Mai 2010, 23:33
Wohnort: Witten

Re: Quomodo "Seelengefährte" Latine dicatur, quaeritur

Beitragvon ThomasVulpius » So 8. Sep 2013, 08:23

Zythophilus hat geschrieben:Nonne idem ac "Seelenpartner" est?


Nullo modo!

"Seelenpartner" est is, quocum συζυγίᾳ - ut Matthaeus noster dicere solet - (i.e. coniunctione fatali) coniuncti sumus. Fato, quod totam rerum universitatem regit, placuit unam animam in duas partes dividere et in duobus corporibus incarnandam curare. Inter incarnationem sociorum spiritalium est partes divisas redadunare. Quod officium proprium - id quod "sva-dharma" Sanscritice vocatur - cum aut neglexerimus aut non expleverimus, redincarnabimur.

"Seelengefährte" sive "comes spiritalis" est is, quocum tempus aliquod una sumus, cum similia inter incarnationem experti simus.
Zuletzt geändert von ThomasVulpius am Sa 9. Mai 2015, 06:53, insgesamt 1-mal geändert.
Benutzeravatar
ThomasVulpius
Senator
 
Beiträge: 3550
Registriert: So 30. Mai 2010, 23:33
Wohnort: Witten

Quomodo "Jute" Latine dicatur, quaeritur

Beitragvon ThomasVulpius » Do 26. Sep 2013, 10:13

Salvete, coryphaei!

Sacculi sunt e materia, quae "Jute" vocatur.

Sed quomodo "Jute" Latine dicatur, prorsus nescio nec quicquam in lexicis repperi.

Ferte auxilium!

Bene valete et respondete!

Thomas vester
Benutzeravatar
ThomasVulpius
Senator
 
Beiträge: 3550
Registriert: So 30. Mai 2010, 23:33
Wohnort: Witten

Re: Quomodo "Jute" Latine dicatur, quaeritur

Beitragvon ille ego qui » Do 26. Sep 2013, 19:25

salve Thoma,

commendo tibi lexica Davidis Morgan, qui plurima verba novata praebet. saepe, cum nusquam invenis, quomodo aliquod verbum Latine exprimatur, illic invenis. en nexum: http://eweb.furman.edu/~dmorgan/lexicon/silva.htm

nescio igitur an haec usui tibi esse possint:

http://www.dict.cc/deutsch-englisch/Jute.html => ubi indagavi, quomodo ista res Anglice redderetur

.clth burlap / pannus saccînus <"i" correptum potius; videsis quae s.v. "saccharine" scripsi> (Helf.)


.clth velvet / vellûtum+; velvêtum+ [Latham]; examitum+ (Helf.)
.clth velvet / Velvet, Baumvollsamt: vellutum+ xylinum [Soc. Lat.] (Helf.)
.clth velvet vellus bombycinum (Lev.)


pronduntiandum esse e Georgesiano didici "xýlinus" et "bombýcinus" (y longa) ...

bene vale :-)
Ille ego, qui quondam gracili modulatus avena
carmen et egressus silvis vicina coegi,
ut quamvis avido parerent arva colono,
gratum opus agricolis, at nunc horrentia Martis
arma virumque cano ...
ille ego qui
Dominus
 
Beiträge: 7004
Registriert: Sa 3. Jan 2009, 23:01

Re: Quomodo "smartphone" Latine dicatur, quaeritur

Beitragvon ThomasVulpius » Mo 30. Sep 2013, 11:09

Propono: [*telephonunculum intelligens]
Benutzeravatar
ThomasVulpius
Senator
 
Beiträge: 3550
Registriert: So 30. Mai 2010, 23:33
Wohnort: Witten

Re: Quomodo "smartphone" Latine dicatur, quaeritur

Beitragvon ille ego qui » Di 1. Okt 2013, 10:29

Quidam amici mei telephonum callidum appellare consuerunt ;)

Valete.
Ille ego, qui quondam gracili modulatus avena
carmen et egressus silvis vicina coegi,
ut quamvis avido parerent arva colono,
gratum opus agricolis, at nunc horrentia Martis
arma virumque cano ...
ille ego qui
Dominus
 
Beiträge: 7004
Registriert: Sa 3. Jan 2009, 23:01

VorherigeNächste

Zurück zu Latine loquendi



Wer ist online?

Mitglieder in diesem Forum: 0 Mitglieder und 15 Gäste