cum in toto fere orbe ea res, de qua agitur, "taxi" appelletur, miror, cur eam non eodem modo Latine reddamus. nonne etiam Romani , si quando verbum aptum ac Latinum deerat, verbis externis sive barbaris uti solebant? vehiculum illud ergo lingua quoque Latina "taxi" appellandum esse censeo, nisi forte - sicut saepissime fit - "taxiraedam" id appellamus.
consus hat geschrieben:Nihil aliud reperio nisi "vehiculum meritorium" (Suet. Cal. 39).
bene ! quibus tamen verbis id vehiculum, quid sit, explanari magis quam in Latinum converti videtur. videamus, ne similes auctorum Vaticanorum fiamus, qui in lexico a se ipsis edito tot voces Latinas nimis longe reddiderint. nam timeo, dum aliquis "heus, vehiculum meritorium !"
clamat, ne fiat, ut taxiraedarius eum praeterierit appellatione nondum finita.