num nihil habetis, quod ad meam de genetivo sententiam respondeatis? flendum est!! (
)
en rapior ad alia:
ista, quam videtis, tabernarum congeries (an quomodo melius dicas
"anhäufung von geschäften", dicite quaeso!
), quam nescio an porticum appellare liceat, abhinc aliquot annos in oppido Erlanga exstructa "Arkaden" vocatur. quod nomen ab Arcadia ductum esse diutissimi persuasum habebam - falso, quod his paucis diebus ex redintegrato veriloquiorum studio didici. o me vervecem! appellantur enim "die arkaden" ab arcubus, non certe quo basilica illa Erlangensis in arcum incurva videatur, sed ex hac similitudine:
quomodo igitur Latine appellemus Erlangenses has "Arkaden", quod equidem ut Erlangensis idemque omnium rerum Latine appellandarum studiossimus plurimi nimirum facio?
ab hoc adiectivum proficiscendum esse mea quidem fert opinio:
arquatus, a, um
http://www.zeno.org/Georges-1913/A/arcuatus?hl=arc*at*possuntne dici "Arquátae"? ubi quod nomen omissum audiendum sit, dubito. "arcuatae sc. tabernae"?
an "basilica" - est enim mercatus quidam - "arquata"?
valete hisque nugis, qua estis benignitate, veniam date!