LATINITAS VIVA

Quo in foro Latine colloquamur!

Moderatoren: Zythophilus, marcus03, Tiberis, ille ego qui, consus, e-latein: Team

Re: Quomodo "Zombikiller" Latine dicatur, quaeritur

Beitragvon Zythophilus » Mo 10. Feb 2014, 22:21

I trans Oceanum, cum sit, Matthaee, necesse
uiribus expellas horrida monstra tuis.

http://nypost.com/2014/02/10/cops-inves ... way-grate/
Zythophilus
Divi filius
 
Beiträge: 17294
Registriert: So 22. Jul 2007, 23:10
Wohnort: ad Vindobonam

Re: Quomodo Rennrodeln/Rodler Latine dicatur, quaeritur

Beitragvon Tiberis » Di 11. Feb 2014, 00:36

Medicus domesticus hat geschrieben:"Rodler" non est similis "Bobfahrer".
Novum vocabulum inveniendum est....

ad eam rem (scil. "bob") appellandam novo vocabulo non opus est. nam a ceteris traheis vel trahellis eo tantum differt, quod gubernaculo instructa est. nonne igitur eam "traheam gubernabilem" appellare licet? ii autem, qui trahea gubernabili vehuntur, nihilo minus sunt trahearii quam illi, qui trahellis supra dictis currunt, nisi forte "bobistas" :roll: eos appellamus.
ego sum medio quem flumine cernis,
stringentem ripas et pinguia culta secantem,
caeruleus Thybris, caelo gratissimus amnis
Benutzeravatar
Tiberis
Pater patriae
 
Beiträge: 11942
Registriert: Mi 25. Dez 2002, 20:03
Wohnort: Styria

Re: Quomodo "Grufty" Latine dicatur, quaeritur

Beitragvon ThomasVulpius » Di 11. Feb 2014, 01:50

Rē dēlīberātā ipse prōpōnō:
Gruftie: [adulēscentulus sepulchrālis]
Grufties: [iuvenēs sepulchrālēs]
Benutzeravatar
ThomasVulpius
Senator
 
Beiträge: 3550
Registriert: So 30. Mai 2010, 23:33
Wohnort: Witten

Re: Quomodo "romantisch" Latine dicatur, quaeritur

Beitragvon Laptop » Di 11. Feb 2014, 02:33

Propono: scena dulcis.
• scena, qua voce "klischeehaftes Ensemble" vel "wie im Bilderbuch" subaudimus.
• dulcis, qua voce "lieblich, fühlig" sensimus.
SI·CICERONEM·ÆMVLARIS·VERE·NON·VIVAS (get a life!) OBITER·DICTVM·BREVITAS·DELECTAT (keep it short and simple = kiss)
Benutzeravatar
Laptop
Augustus
 
Beiträge: 5738
Registriert: Sa 12. Mai 2007, 03:38

Re: Quomodo "romantisch" Latine dicatur, quaeritur

Beitragvon Zythophilus » Di 11. Feb 2014, 07:50

"... dulci mortis amore reguntur"
Zythophilus
Divi filius
 
Beiträge: 17294
Registriert: So 22. Jul 2007, 23:10
Wohnort: ad Vindobonam

Re: Quomodo "romantisch" Latine dicatur, quaeritur

Beitragvon ille ego qui » Di 11. Feb 2014, 18:20

nescio an "mollis" quoque verbum ex aliqua parte idoneum sit ...
Ille ego, qui quondam gracili modulatus avena
carmen et egressus silvis vicina coegi,
ut quamvis avido parerent arva colono,
gratum opus agricolis, at nunc horrentia Martis
arma virumque cano ...
ille ego qui
Dominus
 
Beiträge: 7004
Registriert: Sa 3. Jan 2009, 23:01

Re: Quomodo Rennrodeln/Rodler Latine dicatur, quaeritur

Beitragvon ille ego qui » Di 11. Feb 2014, 18:30

adhuc anceps sum, sodales carissimi, utrum "trahellae" vox mihi placeat necne.
suntne etiam alia verba, quorum stirpes seu radices *** in vocales exeant (ut "trahe-a") - unde videamus, qua ratione eorum deminutiva formanda sint?
... > trahe-ell-a > ?!
cf.: rot-a > (rot-ul-a**** >) rot-ell-a
valete :-)


__________
*** quomodo grammatici dicunt "(wort-)stamm" ... de ista re semper dubito ... adiuvate, quaeso! :?

**** obiter: nuper didici "kontrolle" ductum esse a verbis "contra" et "rotulae". "rotulae" nomen pertinet ad "volumina" - id est ad "libellos" (unde etiam actores scaenici partes suas - quas Germanice dicimus "Rollen"!) perdiscunt. ex "contra-rotula" autem cognosci potest, num "rotula" prior vera an falsa doceat. quis crederet? :prof2:
Ille ego, qui quondam gracili modulatus avena
carmen et egressus silvis vicina coegi,
ut quamvis avido parerent arva colono,
gratum opus agricolis, at nunc horrentia Martis
arma virumque cano ...
ille ego qui
Dominus
 
Beiträge: 7004
Registriert: Sa 3. Jan 2009, 23:01

Re: Quomodo Rennrodeln/Rodler Latine dicatur, quaeritur

Beitragvon Tiberis » Di 11. Feb 2014, 20:20

ille ego qui hat geschrieben:suntne etiam alia verba, quorum stirpes seu radices *** in vocales exeant (ut "trahe-a") - unde videamus, qua ratione eorum deminutiva formanda sint?
... > trahe-ell-a > ?!

recte mones , optime Christiane, si ea pars substantivi, quae non flectitur, in vocalem cadit, deminutiva alio modo formari : trahe-a > trahe -ola.
tamen "trahellam" si dicimus, minime erramus : nonne veteres "traham" quoque scripserunt? (Col.2,20.4).
ergo: traha > trahella
;-)
ego sum medio quem flumine cernis,
stringentem ripas et pinguia culta secantem,
caeruleus Thybris, caelo gratissimus amnis
Benutzeravatar
Tiberis
Pater patriae
 
Beiträge: 11942
Registriert: Mi 25. Dez 2002, 20:03
Wohnort: Styria

Re: Quomodo Rennrodeln/Rodler Latine dicatur, quaeritur

Beitragvon Medicus domesticus » Di 11. Feb 2014, 20:59

Gratias vobis ago pro responsis vestris!
Hodie Natalia nostra quoque vicit...:klatsch:
--> http://tinyurl.com/pm6lcf7
Medicus domesticus
Dominus
 
Beiträge: 7287
Registriert: Di 9. Dez 2008, 11:07

Re: Quomodo "Asteroid" Latine dicatur, quaeritur

Beitragvon durgicola » Do 13. Feb 2014, 17:01

Non opus est longis me nunc ambagibus uti
Rupis stellifero desuper axe cadet
Benutzeravatar
durgicola
Proconsul
 
Beiträge: 450
Registriert: Mi 30. Jan 2013, 17:26
Wohnort: Pleroma, Roma, Tampa (Florida) Zombi (Kenya)

Quomodo "plug-in" Latine dicatur, quaeritur

Beitragvon ThomasVulpius » Mo 17. Feb 2014, 10:42

Salvete, coryphaei!

Ego, quid "plug-in" sit, bene scilicet scio, sed, quomodo Latine dicatur, prorsus nescio.

Quid vos sciatis, resciscere velim.

Bene valete et respondete ante quam rupes illa *asteroides sive *planetoides nomine "Apophis" de caelo in hunc mundum decidit! :hairy:

Thomas vester
Benutzeravatar
ThomasVulpius
Senator
 
Beiträge: 3550
Registriert: So 30. Mai 2010, 23:33
Wohnort: Witten

Quomodo "Flash Player" Latine dicatur, quaeritur

Beitragvon ThomasVulpius » Mo 17. Feb 2014, 19:45

Salvete, coryphaei!

Quomodo "Flash Player" Latine dicatur, resciscere velim.

Valete et respondete!

Thomas vester
Benutzeravatar
ThomasVulpius
Senator
 
Beiträge: 3550
Registriert: So 30. Mai 2010, 23:33
Wohnort: Witten

Re: Quomodo "plug-in" Latine dicatur, quaeritur

Beitragvon Friederun » Mo 17. Feb 2014, 23:39

Ego velim scire, quomodo "plug-in" et "Flash Player" Germanice dicantur? :D
Friederun
Civis
 
Beiträge: 30
Registriert: So 25. Aug 2013, 14:46

Re: Quomodo "plug-in" Latine dicatur, quaeritur

Beitragvon Medicus domesticus » Mo 17. Feb 2014, 23:50

Friederun hat geschrieben:Ego velim scire, quomodo "plug-in" et "Flash Player" Germanice dicantur? :D

Ita est... :roll:
Medicus domesticus
Dominus
 
Beiträge: 7287
Registriert: Di 9. Dez 2008, 11:07

Quomodo "Bader" Latine dicitur?

Beitragvon passer » Do 20. Feb 2014, 17:19

Fortasse vidistis vel legistis fabulam nomine Medici. Quomodo appelamus hos homines per agros ambulantes peritos semimedicinae?
Valeatis.

passer
Benutzeravatar
passer
Quaestor
 
Beiträge: 70
Registriert: Fr 12. Nov 2010, 20:51

VorherigeNächste

Zurück zu Latine loquendi



Wer ist online?

Mitglieder in diesem Forum: 0 Mitglieder und 14 Gäste