Moderatoren: Zythophilus, marcus03, Tiberis, ille ego qui, consus, e-latein: Team
Gaius hoc scribit (3, 106sqq.):Imperatores Arcadius, Honorius . Tutores vel curatores, mox quam fuerint ordinati, sub praesentia publicarum personarum inventarium sollemniter rerum omnium et instrumentorum facere curabunt.
106. Furiosus nullum negotium gerere potest, quia non intellegit, quid agat. 107. Pupillus omne negotium recte gerit, ut tamen, sicubi tutoris auctoritas necessaria sit, adhibeatur, velut si ipse obligetur; nam alium sibi obligare etiam sine tutoris auctoritate potest. 108. Idem iuris est in feminis, quae in tutela sunt. 109. Sed quod diximus de pupillo, utique de eo verum est, qui iam aliquem intellectum habet; nam infans et qui infanti proximus est non multum a furioso differt, quia huius aetatis pupilli nullum intellectum habent. sed in his pupillis propter utilitatem benignior iuris interpretatio facta est.
consus hat geschrieben:Nescio an tibi placeant haec verba:
curatores indigentibus adiuvandis
cf. Cic. opt. gen. 19 et off. 2, 52.
Zythophilus hat geschrieben:Duo uerba sunt, quibus Romani, ut res similes uocarent, usi sunt: cura et tutela. Quaerendum igitur esse iudico, utrum de cura alicuius hominis adulti et qui iuris sui iam non est an de tutela loquamur.
consus hat geschrieben:Forsitan tibi, amice spectatissime, placeant verba haec:
actio de tutore instituendo
Cf. Cic. Sest. 111.
Et hoc placet. - Nescio an nostra aetate potius dicendum sit: "actio de curatore instituendo" vel "actio curatoris instituendi".ThomasVulpius hat geschrieben:...Quin "actio tutoris instituendi"?
Mitglieder in diesem Forum: 0 Mitglieder und 17 Gäste