Moderatoren: Zythophilus, marcus03, Tiberis, ille ego qui, consus, e-latein: Team
Zythophilus hat geschrieben:sequetur imber
Ita prorsus est ut scribis, optime Tiberis. Cavete ergo, amici, ne verba illa* horribilia, quae modum facete excedunt, in serium vertatis!Tiberis scripsit / hat geschrieben:IN CAVPONA SI QVI FVMVM FAXSIT SACER ESTO.
ex lege XII tabb. ita amplificata non dubium est, quin iudices omnes coquos condemnaturi fuerint. fieri enim non potest, ut cibi parentur fumo sublato.
Zythophilus hat geschrieben:Si sunt plura, nocent tua pocula, Bacche, salutiquemque tabacca solet fundere, fumus obest.Gaudent carne uiri; cuinam placet esca salubrisquisue solet recto membra mouere modo?Quodsi cuncta erimus medicorum iussa secutinos sanos redimens taedia tollet humus.
Zythophilus hat geschrieben:In taberna quando sumus,
semper olet densus fumus.
En, tabaccam incendamus,
ut uapore gaudeamus!
ThomasVulpius hat geschrieben: Zythophilus hat geschrieben:
quisue solet recto membra mouere modo?
Scribendum est "quisque".
consus hat geschrieben:Nescio an tibi placeat: "lectus alter super alterum constructus" sive "lectus alter alteri superpositus" (cf. Gall. lit superposé).
Consentio tecum, Vulpi. Sequitur ut scribam "lectus superpositus". Etiam amici mei Italici voce utuntur "letto sovrapposto".ThomasVulpius hat geschrieben:... Circumscriptiones longiores vitare volui!
Mitglieder in diesem Forum: 0 Mitglieder und 16 Gäste