von ThomasVulpius » Do 10. Jul 2014, 15:57
Salvete, coryphaei!
Hoc dicere velim:
Singulīs diēbus ducēnōrum nummōrum Eurōpaeōrum impēnsae singulōrum captīvōrum custōdiīs retinendōrum (cf. CIC. Verr. II 2,12) pūblicae fiscō faciendae sunt.
Quārē, quid sit causae, cūr mulierēs miserae, pauperēs, īnfirmae, imbēcillae, īnsontēsque quae, cum āliātae pūblicē alerentur, tesserīs nōn ēmptīs vehiculīs pūblicīs vectae sint, ūsque ad duodecim hebdomadas [accūsātīvus Graecus!] in carceribus atque vinclīs esse dēbeant, nōn videō. Hōc modō vectīgālium perdendōrum fit, ut viae nostrae, cum pecūnia reī pūblicae ad eās reparandās dēsit, salebrārum plēnae sint.
Hāc meā ōrātiōne effēcī, patrēs cōnscrīptī, ut omnis Germānōrum īnsānia patefacta, inlūstrāta, oppressa, vindicāta esse vidērētur.
Für die Unterbringung eines jeden Gefangenen muss die öffentliche Hand täglich eine Summe von zweihundert Euro hinblättern. Daher sehe ich nicht ein, warum bedauernswerte, arme, schwache, harmlose und unschuldige Frauen, die, weil sie als arme Schluckerinnen Sozialhilfe erhalten, ohne zu bezahlen öffentliche Transportmittel benutzt haben, bis zu zwölf Wochen hinter Schloss und Riegel verbingen müssen. Durch diese Art der Steuerverschwendung kommt es, dass unsere Straßen voller Schlaglöcher sind, weil dem Staat das Geld fehlt sie auszubessern.
Quid vobis videatur, resciscere velim.
Bene valete et respondete!
Thomas vester, indagator omnium vitae cottidianae rerum