von ThomasVulpius » So 20. Jul 2014, 15:52
Salvete, coryphaei!
Propono: [Aliquem bis in mense inter dimidiam et dodrantem horam visere propinquis licet]
"Den Angehörigen ist es erlaubt irgendjemanden zweimal im Monat zwischen einer halben und einer dreiviertel Stunde zu besuchen."
Hoc dicere velim:
Haec est sevēritās custōdiae, ut fēminās cōnscelerātissimās, quae prō ūsū vehiculōrum pūblicōrum nōn solverint, propinquīs vix adīre liceat. Nam līber omnium locōrum aditus introitū captīvae in carcerem clausus (cf. CIC. Verr. II 4,116) atque obserātus est. Familiāribus enim et cōnsanguineīs permittitur, (cf. MBS § 526,h) ut fēminās captīvās bis in mense inter dīmidiam et dōdrantem hōram vīsant. Neque cum salūtant neque cum valedīcunt, captīvās amplectī cōnsanguineīs licet et līberī flentēs ē complexū mātrum ā dūrīs custōdiāriīs removentur et ē carcere exterminantur, cum vīsitātōrēs tam scelerātī, tam nefāriī, tam improbī tamque impūrī quam captīvae ipsae esse videantur.
Sed reliquum custōdiae tempus captīvae nōn sōlum ā propinquīs sēgregātae vērum etiam ab omnī spē dērelictae sunt et magnīs cūrīs cōnfectae diem noctemque cum tribus aliīs in arcīs angustissimīs, quārum forēs ferreae obicibus obserātae sunt, inclūsae sunt et oculōs aut in vitra fenestrārum lactea, quārum exteriōrēs partēs clātātrae sunt, aut in parietum laterēs nūllō fūcō nisī *nicōtīnī vapōre obductōs dēfīgunt et magnō maerōre animīque excruciātū afficiuntur, dum ad miseriās īgnōminiāsque patiendās sēsē nātās esse cognōscunt sēque in locum servārum prōiciunt, (cf. KSt II 378,7a) ut ātrī carcerum mūrī fēminārum innocentium atque ab omnī sceleris genere pūrārum lacrimīs dēspērātiōnis animīque dēmissiōnis redundent. (cf. CIC. Verr. II 4,116)
Quō fit, ut nōnnūllae captīvae, quārum animī hīs rēbus frāctae sint, ē carceribus ēmissae vīvendī voluntāte sublātā mortem sibī cōnscīscant. Hōc modō fēminās miserās pauperēsque, quae reī pūblicae, cum parum (cf. RHH § 130,4) vectīgālium solvant, ūsuī nōn sunt, interimimus.
Sed mulierēs condemnātae, cum ē carcere ēmissae et īgnōminiae dēdecorīque superstitēs erunt, propter poenam priōrem mūnus nōn iam accipient et pūblicē alentur. Et quoniam initiō mēnsis tam parvam ab eranō pecūniam accipient, ut mēnse ad fīnem vergente cibōs emere vix iam possint, tesserīs nōn ēmptīs iterum vehiculīs pūblicīs vehentur. Cum autem tesserās nōn habentēs ab īnspectōribus tesserārum offēnsae erunt, (cf. CIC. nat. deor. 1,15) in iūs vocābuntur et sine vindice, quod pecūnia ad vindicem ascīscendum sibī deest, eō vehementius pūnientur et, cum hoc scelus saepius commīserint, fierī poterit, ut complūrēs annōs in carcere versārī dēbeant.
Ita fit, ut fēminās, quae semel in carcere atque vinculīs fuerint, corporibus quaestum facere et pecuniā acceptā cum quibuslibet virīs concumbere oporteat.
Sed quoniam in Germāniā multae meretrīcēs extrāneae, quae et iuvenes et pulchrae sunt, versantur, cum scortīs Germānicīs et adultīs, quae plūrēs quam trīgintā annōs nātae sunt, vix quisquam vir concumbere vult nisī tegumentō mentulae omissō, quod virī mentulā tegumentō obductā bonum sēsē habēre concubitūs sēnsum negāre solent. Afficientur igitur saepissimē captīvae Germānicae post carceris ēmissiōnem eō morbō, quō valētūdinis integritās dēbilitātur.
Zuletzt geändert von
ThomasVulpius am Mo 21. Jul 2014, 00:12, insgesamt 1-mal geändert.