von ThomasVulpius » Di 5. Aug 2014, 09:32
Salvete, coryphaei!
Propono: [corpus violatum].
Hoc dicere velim:
Animus Christiani nostri patris, qui *psȳchologi munere fungitur in carcere, in quo scelestissimus atque perversissimus quisque tenetur, non commovebitur, cum Ūtam et me in ludis custodiariis versari audierit. Prae magnitudine scelerum eorum captivorum, quos in carcere convenire solet, Ūta, quae neque caedis multorum hominum neque corporis violati, sed fraudis socialis condemnata est, *sceleratula ("eine ziemlich armselige Verbrecherin; cf. MBS § 41d") est.
Neque custodiā et pecuniā multāta est. Sed quia multam solvere non potuerat, a vigilibus publicis comprehensa et in carcerem coniecta est.
Ūta quamquam pecuniā redimi potuerat - id quod sermone custodiario "auslösen" dicitur -, me multam solvere et se e carcere educere (cf. CIC. Tusc. 1,71) noluit, cum insons custodiā retineretur. Nam munus apud stationem *tēlephōnicam (Germanice: "call center") acceperat neque iam ab erano poposcit, ut pecuniam publicam ad vitam sustentandam acciperet. Exemplar pacti laboris, quod ab eā statione acceperat, in arcam cursualem magistratūs iniecerat.
Sed magistratūs Ūtam munus non indicasse contenderunt eamque in ius adduxerunt. Quāpropter Ūta rem publicam pro hāc iniuriā ulcisci volebat multā non solvendā. Nam rei publicae pro singulis captivis custodiā retinendis (cf. CIC. Verr. II 2,12) singulis diebus ducēni nummi Europaei solvendi sunt. Ūta igitur rem publicam calamitāte nummāriā octo milium sescentorum nummorum Europaeōrum affecit. Haec est astūtia muliebris!
Quamquam hominum communium animus custodiā frangitur, ut, cum e carcere emissi sint, magno afficiantur animi maerore et mortem sibi consciscant, tamen Ūta animo perturbāta non est, quia perturbātione animi termināli laborat. Is, qui animum feminae terminālis custodiā frangere conātur, similis ei est, qui nebulam telo interficere velit. Nam ea persona, quae custodiā retinebātur, post emissionem e carcere (cf. MBS § 270,3a) dissoluta et abiecta est eiusque personae partes in magnā cistā, ut ita dicam, personārum fictārum positae sunt: Ūta ita se gerit, quasi vero (cf. MBS § 571a) in carcere non fuisset.
Homines communes, cum in carcere fuerint, in magnās difficultātes incidere solent. Nam omnes - non solum propinqui verum etiam consanguinei - aditum captivae libertinae defugiunt. Haec enim numerō impiārum ac sceleratārum habetur, huic omnes decedunt neque quisquam cum feminā, quae captiva fuit, sermōnem init, ne quid ignōminiae ex contāgione accipiat ( cf. CAES. Gall. 6,13,7) - id quod "ausgegrenzt" Germanice dicitur.
At nos omnes Ūtam post reditum multo magis amamus quam anteā. Tres ei in praesenti amatōres sunt, quorum duo opifices simplices sunt, ego homō mirus, qui in linguis antiquis versatur. Eam nōs laudibus atque admirātiōne afficimus, quod in carcere eam persōnam, quae custōdiariis maxime placeret, finxit et se prō captivā probā gessit. (Multae enim captivae incommodae - Germanice: "proletenhaft", "primitiv" - sunt.) Quod feminae terminales nec ipsae statum animi stabilem habent et, quae sint, quomodo aliī sē gerant sē praesentibus, comperiunt, Ūta tot tantisque laudibus obruta se custōdiam (cf. MBS § 202,6a) prae se fert. Ea, cum magistratūs erani se iterum adhortati essent, ut litteras petītōriās ad officīnam *tēlephōnicam mitteret, in summo curriculo vitae, quod dicitur, sē inter prīd. Nōn. Feb. et prīd. Id. Mārt. annō bis mīllēsimō quartō decimō post Chrīstum nātum fraudis condemnātam (cf. MBS § 311,1d) in carcere fuisse scripsit. Quod curriculum nobis omnibus praelēgit, ut risu dirumperemur humi volutabundi (Britannice: *ROFL*). Hoc igitur munus non accepit, quod ii, qui in eā officīnā munera dant, feminam, quae poenā priore affecta est (komplexiver Aorist-Aspekt!), accire nolebant.
Equidem hoc proposuī, ut subucūlam, quā scriptum est, quo in carcere et quam diu Ūta retenta esset, conficiendam curarem, quam gereret, cum in publico versaretur. Nihil enim meā quidem opinīōne libīdinem virōrum bonōrum magis excitat quam captīva libertīna!
Et quoniam ii, qui a re publicā parvam accipiunt pecuniam, mense ad finem vergente pecuniā ad edūlia emenda omnino carent, Ūta a me petere solet, ut sibi cibos in *pantopōlīō emam, ne fame laboret. Et ego hoc proposui, ut pecuniā ad cibos emendos acceptā totum diem de custodiā eam interrogare mihi liceret. Hoc est gaudium custodiarium!
Vera autem causa, cur Ūta in custodiā fuerit, *esōterica est: Nam *abstractrix virium mentis (Germanice: "Astralvampir"), quam nominatim appellari fas non est, eā magīā Āfricae ātrā, quae "Voodoo" vocatur, in Ūtae auram *esōtericam irrupit eamque ita effascinavit, ut eā calamitāte affecta sit.
Quam ob rem ego, qui totor ulterior (Germanice: "Astralsadist") sim, eam - scitis, quam nominem -, cum gravi atque diutino morbo confecta mortua erit, ad loca ulteriora pervenire non sinam, sed eam in limbo, qui inter hunc mundum et Ēlysium est, retinebo, dum multis annis post senectute mortuus cum eā, quam nominatim appellari fas non est, in prōvinciam ulteriōrem (Germanice: "Astralebene") profectus ero.
Hoc facere potero, quod cum eā - scitis, quam nominem - coniugio ulteriōre (Germanice: "karmische Anhaftung") coniunctus sum et in me gero dimidiam animae partem eius mulieris, quam Durgae, Indorum deae mortis ac belli, incarnationem vel repraesentationem esse sortilega Arcania Spiritus, quae omnium rerum humanarum divinarumque scientiam habet *supernaturalem habet, saepe iam dixit.
Zuletzt geändert von
ThomasVulpius am Mi 6. Aug 2014, 15:22, insgesamt 9-mal geändert.