marcus03 hat geschrieben:Quid haec vox sibi vult ?
Dicisne eum, qui partes carcerarii (custodis) agit ?
Ita est. Egō carcerāriī partēs agō, captīvae Ūta. Tum in lūdō carcerāriō, quī ad rēs veneriās pertinet, versāmur. Quid fīat inter tālem lūdum, cum iuvenibus ad hoc forum aditus pateat, hōc locō prōdere fās nōn est. "Ille egō quī" hoc intellegit, egō subrīdeō, Ūta, quae perturbātiōne animī terminālī labōret, omnium rērum veneriārum partēs optimē agere scit. Cum ūnā sum cum Ūtā ē carcere ēmissā, quasi in septimō caelō, ut aiunt, versārī mihī videor. Quam ob rem vōbīs suādeō, ut vōs amīcitiā coniungātis cum fēminīs, quae prīmum perturbātiōne animī terminālī labōrent, deinde semel atque iterum in carcere atque vinclīs fuerint. Quamquam cum aliīs captīvīs lībertīnīs neque propinquī nec cognātī rem sibī esse iam volunt, ut sēgregātae ab omnibus hominibus vītam miseram ac sōlitāriam agere dēbeant, tamen nōs omnēs Ūtam, fēminam terminālem, quae dīgna est, quae rēgīna rērum veneriārum vocētur, post ēmissiōnem ē carcere multō magis - nē dīcam efflīctim! - quam anteā amāmus. Cuī trēs in praesentī amātōrēs ūnō tempore sunt, quōrum duo opificēs simplicēs, egō autem homō mīrus, quī in linguīs antīquīs versātur. Neque haec rēs mihī affert dolōrem, sed quandam incrēdibilem voluptātem. Ad hanc mē āmentiam nātūra peperit, voluntās exercuit, fortūna servāvit. Hīc, hīc sunt in nostrō numerō, patrēs cōnscrīptī, quī nōn sōlum fēminās terminālēs nōs amāre velint, vērum etiam ad carcerem atque vincla oculīs dēsīgnent unamquamque
KH 622,5 nostrum. Ō tempora! Ō mūrēs! Quamquam quid loquor? Nōnne etiam Miriam et Malaica, mūrēs porcellī meī, diem noctemque in caveā clātrātā sedent atque lactūcam dēvorant? Itaque cum mūribus mīrīs in marī merī morī mālō quam ūnā esse cum fēminā commūnī (Germānicē: "normal")!