ille ego qui hat geschrieben:rem nomine aut Latino aut Graeco dignam esse prorsus nego!
Homō sum - perversus scīlicet! Nihil perversī ā mē aliēnum esse putō - nē campum tropicum quidem!
Hīc, hīc, sunt in nostrō numerō, Quirītēs, quī sē amīcitiā cum eīs fēminīs sōlīs, quae et perturbātiōne animī multārum persōnārum labōrant (Germānicē: "multiple Persönlichkeitsstörung") et semel vel saepius in carcere atque vinclīs fuērunt, coniungere solent. Atque etiam cum eīs fēminīs animō perturbātīs et iam anteā pūnītīs (Germānicē: "vorbestraft") in lūdīs carcerāriīs - quī lūdī sine dubiō veneriī sunt - versantur! Īdem ad deam Durgam adōrandam ēnūntiātīs Sānscriticīs notant et dēsīgnant unumquemque nostrum. Illī ipsī fēminae veteris atque aegrōtae, cum gravī atque diūtinō morbō mortua sit, lārvam in aedibus suīs affore et rēs dēpulsūram et aliīs locīs atque anteā positūram esse fīdenter sānē contendunt. Atque etiam armāriōrum forēs et apertum et clausum īrī. Quid dīcam dē sāgā Nortmannōrum, quae noctū in silvīs nūda pervagētur, et dē Marīnō, rēge Dacorōmāniae castō atque Chrīstiānō, quī omnēs fēminās Dacorōmānās in rēbus impudīcīs versārī vetuerit? Ad hanc eōs āmentiam nātūra peperit, voluntās exercuit, fortūna servāvit. Ō tempora! Ō mūrēs! Cupiō, Quirītēs, mē esse iēiūnum. Cupiō mē in tantīs lactūcae acervīs nōn obēsum vidērī, sed mē ipse iam edācitātis vorācitātisque condemnō. Nē scapha mea folliculōsa quidem anguīllārum plēna est neque iam Hungāricē numerō. Ubīque nunc hominēs somniantēs itinera per loca ulteriōra faciunt, ut, cuius deae ea fēmina, quam amem, incarnātiō vel repraesentātiō vel dēscēnsiō sit, rescīscant. Quod sī Franciscus, pontifex maximus, scīret, mucrōne *Iapōnicō ventrem dissecandō mortem sibī cōnscīsceret, ut proximum pontificem fore aliquem, quī Latīnē scīret, spem haberēmus.