LATINITAS VIVA

Quo in foro Latine colloquamur!

Moderatoren: Zythophilus, marcus03, Tiberis, ille ego qui, consus, e-latein: Team

Re: Quomodo "Fruchtfliegenfalle" Latine dicatur, quaeritur

Beitragvon ille ego qui » Do 28. Aug 2014, 15:38

assentior :D :p
Ille ego, qui quondam gracili modulatus avena
carmen et egressus silvis vicina coegi,
ut quamvis avido parerent arva colono,
gratum opus agricolis, at nunc horrentia Martis
arma virumque cano ...
ille ego qui
Dominus
 
Beiträge: 7004
Registriert: Sa 3. Jan 2009, 23:01

Re: Quomodo "Fruchtfliegenfalle" Latine dicatur, quaeritur

Beitragvon ThomasVulpius » Do 28. Aug 2014, 15:43

ille ego qui hat geschrieben:assentior :D :p


Valde gaudeo, quod linguae Graecae faves, amice.

Domi meae larva nondum adest, sed culina mea muscarum drosophilarum melanogasterum plena est. Quae res mihi non affert voluptatem, sed quendam incredibilem dolorem. *Drosophilomuiodeleasteriis igitur mihi opus est, quae in *pantopolio emi. Quod adiens *apombroterium mecum habui, ne calamitas *apombroterica in me incideret.
Benutzeravatar
ThomasVulpius
Senator
 
Beiträge: 3550
Registriert: So 30. Mai 2010, 23:33
Wohnort: Witten

Re: Quomodo "Fruchtfliegenfalle" Latine dicatur, quaeritur

Beitragvon Zythophilus » Do 28. Aug 2014, 23:34

Romani si tales muscas capere uoluissent, certe drosophilomuiodeleasterium ipsi inuenissent.
Zythophilus
Divi filius
 
Beiträge: 17296
Registriert: So 22. Jul 2007, 23:10
Wohnort: ad Vindobonam

Re: Quomdo "Underworld" Latine dicatur, quaeritur

Beitragvon consus » Fr 29. Aug 2014, 10:59

Nonne ambiguum est verbum "underworld* / Unterwelt"?
Utcumque res se habet, equidem hoc loco nihil aliud animo tibi obversari puto nisi tenebrosum Ditis regnum. Nonne uti nobis licet hoc verbo: inferi, orum (cf. Cic Tusc. 1, 10)? Nescio an tibi placeat poetica quoque vox: sedes inferorum (Stat. silv. 2, 7, 57).
___________________________________
* Prorsus nescio cur lingua usus sis Britannica.
Benutzeravatar
consus
Pater patriae
 
Beiträge: 14234
Registriert: Do 27. Jul 2006, 18:56
Wohnort: municipium cisrhenanum prope Geldubam situm

Re: Quomdo "Underworld" Latine dicatur, quaeritur

Beitragvon ThomasVulpius » Fr 29. Aug 2014, 11:43

consus hat geschrieben:Nonne ambiguum est verbum "underworld* / Unterwelt"?
Utcumque res se habet, equidem hoc loco nihil aliud animo tibi obversari puto nisi tenebrosum Ditis regnum. Nonne uti nobis licet hoc verbo: inferi, orum (cf. Cic Tusc. 1, 10)? Nescio an tibi placeat poetica quoque vox: sedes inferorum (Stat. silv. 2, 7, 57).
___________________________________
* Prorsus nescio cur lingua usus sis Britannica.


Primum gratias tibi ago, quod elocutiones aptas proposuisti. Eas litteris mandavi et in lexicon meum inserui. Ex eis elocutionibus, quae praesto sunt, cum eis uti volam, eas eligam, quae ad eam rem, quam dicere volam, exprimendam aptissimae sunt. Deinde titulo Britannico *cinematogrammatis, quod fere omnibus aceptum est (Britannice: "blockbuster"), usus sum. Eo *cinematogrammate, quod "Underworld" inscribitur, sanguisugos cum versipellibus, qui λυϰάνϑρωποι Graece vocantur, bellum gerere videmus. Aspectu actricis scaenicae nomine "Kate Beckinsale", quae veste *laccae induta est, libido mea excitatur.

Bild
Benutzeravatar
ThomasVulpius
Senator
 
Beiträge: 3550
Registriert: So 30. Mai 2010, 23:33
Wohnort: Witten

Quomodo "Lackkleid" Latine dicatur, quaeritur

Beitragvon ThomasVulpius » Fr 29. Aug 2014, 12:00

Salvete, *ϰῑνηματογραμματοφίλοι (sive amici *cīnēmatogrammatum)!

Lexica neolatina proponunt:
[vestis *laccae]
[vestis cērāta]
[vestis rēsīnae pīgmentātae].

Quid vobis videatur, resciscere velim.

Bene valete neque obliti sitis id *cinemmatogramma, quod de mundo inferno (Britannice: "Underworld") est, spectare!Ibi enim acticem scaenicam nomine "Kate Beckinsale" tali veste indutam et versipelles interficientem videbitis. Quae res vobis non afferet dolorem, sed quandam incredibilem libidinem.
Zuletzt geändert von ThomasVulpius am Fr 29. Aug 2014, 17:24, insgesamt 1-mal geändert.
Benutzeravatar
ThomasVulpius
Senator
 
Beiträge: 3550
Registriert: So 30. Mai 2010, 23:33
Wohnort: Witten

Quomodo "psychische Regression" Latine dicatur, quaeritur

Beitragvon ThomasVulpius » Fr 29. Aug 2014, 12:13

Salvete, carcerum custodes!

Uta, dominatrix mea nova, insons sex septimanas in carcere atque vinclis fuit.

Ea captivas magis magisque ut puellas se gerere, cum in omnibus fere rebus imperatis custodiariorum custodiariarumque parere deberent (ut liberi parentibus parere debent), narravit. Quam rem "psychische Regression" Germanice voco.

Aptum scilicet sit, cum de viris captivis loquamur, verbum repuerascendi. Sed de feminis, quae custodiā tenetur, loquimur.

Quam ob rem verbum *repuellascendi propono.

Quid vobis videatur, resciscere velim.

Bene valete et ante respondete quam a vigilibus publicis comprehendimini et insontes in carcerem atque vincla conicimini!

Thomas vester, qui liber adhuc est.
Zuletzt geändert von ThomasVulpius am Fr 29. Aug 2014, 17:29, insgesamt 2-mal geändert.
Benutzeravatar
ThomasVulpius
Senator
 
Beiträge: 3550
Registriert: So 30. Mai 2010, 23:33
Wohnort: Witten

Re: Quomodo "psychische Regression" Latine dicatur, quaeritu

Beitragvon ille ego qui » Fr 29. Aug 2014, 13:15

puerorum voce etiam puellae contineri possunt
Ille ego, qui quondam gracili modulatus avena
carmen et egressus silvis vicina coegi,
ut quamvis avido parerent arva colono,
gratum opus agricolis, at nunc horrentia Martis
arma virumque cano ...
ille ego qui
Dominus
 
Beiträge: 7004
Registriert: Sa 3. Jan 2009, 23:01

Re: Quomodo "psychische Regression" Latine dicatur, quaeritu

Beitragvon consus » Fr 29. Aug 2014, 14:13

ille ego qui scripsit / hat geschrieben:puerorum voce etiam puellae contineri possunt
Ita quidem est ut Christianus noster scribit, sed ut sexus eius quem repuerascere putemus paulo fiat evidentior, nescio an dicendum nobis sit: in habitum puellarem recĭdere (vel alia eiusdem generis).
Benutzeravatar
consus
Pater patriae
 
Beiträge: 14234
Registriert: Do 27. Jul 2006, 18:56
Wohnort: municipium cisrhenanum prope Geldubam situm

Re: Quomodo "psychische Regression" Latine dicatur, quaeritu

Beitragvon marcus03 » Fr 29. Aug 2014, 14:40

Vox recidendi mihi maxime placeret. :klatsch: Hic locus apud Nasonem nostrum dignus videtur, qui recitetur:

sic ait: 'o positi sub terra numina mundi,
in quem reccidimus, quicquid mortale creamur, :D

Et in arte medicinae e.g. vox est : Rezidivprophylaxe
marcus03
Pater patriae
 
Beiträge: 11776
Registriert: Mi 30. Mai 2012, 06:57

Re: Quomodo "Lackkleid" Latine dicatur, quaeritur

Beitragvon consus » Fr 29. Aug 2014, 14:54

Quanto nos tremore afficimur! Kate Beckinsale ab imis unguibus usque ad umeros summos ornatu se laca nigra obducto involvit.
Benutzeravatar
consus
Pater patriae
 
Beiträge: 14234
Registriert: Do 27. Jul 2006, 18:56
Wohnort: municipium cisrhenanum prope Geldubam situm

Re: Quomodo "Lackkleid" Latine dicatur, quaeritur

Beitragvon marcus03 » Fr 29. Aug 2014, 15:10

consus hat geschrieben:Kate Beckinsale ab imis unguibus usque ad umeros summos ornatu se laca nigra obducto involvit.


Una ex illis esse videtur , quae Germanice "Gelackmeierte" (laca maioratae ;-) ) appellentur ? :lol:
marcus03
Pater patriae
 
Beiträge: 11776
Registriert: Mi 30. Mai 2012, 06:57

Re: Quomodo "Fruchtfliegenfalle" Latine dicatur, quaeritur

Beitragvon ThomasVulpius » Fr 29. Aug 2014, 19:42

Zythophilus hat geschrieben:Romani si tales muscas capere uoluissent, certe drosophilomuiodeleasterium ipsi inuenissent.

Verbum summae insaniae, quod Thomā Vulpio dignumst!
Benutzeravatar
ThomasVulpius
Senator
 
Beiträge: 3550
Registriert: So 30. Mai 2010, 23:33
Wohnort: Witten

Re: Quomodo "Lackkleid" Latine dicatur, quaeritur

Beitragvon ThomasVulpius » Fr 29. Aug 2014, 20:39

marcus03 hat geschrieben:
Una ex illis esse videtur , quae Germanice "Gelackmeierte" (laca maioratae ;-) ) appellentur ? :lol:


Tu dignus, qui "Ioculator" voceris, esse videris. Feram! Patiar! Sinam! :lol:
Benutzeravatar
ThomasVulpius
Senator
 
Beiträge: 3550
Registriert: So 30. Mai 2010, 23:33
Wohnort: Witten

Re: Quomodo "Cybermobbing" Latine dicatur, quaeritur

Beitragvon ThomasVulpius » Fr 29. Aug 2014, 21:28

ille ego qui hat geschrieben:simile quid et mihi occurrit titulo lecto:

calumniatio in rete /retialis


Ni fallor, de hāc re iam disputāvimus. Ego - sicut meus est mos - eam elocutionem, quā usus eras, statim litteris mandāvi et in lexicon meum inserui. Sed - pro dolor! -, quis eā elocutione usus sit, memoriā non iam teneo. Incidit enim in me defectio memoriae, quae "Demenz" Germanice vocatur. Cum māne e lecto surgo, utrum Thomas Vulpius an T. Labienus, legatus decimae legionis, sim, non iam recordor. Tum cum *apombroterio sive umbellā per urbem spatior et, cum in eam, quam nominatim appellari fas non est, incido, umbellam pando et aufugio, ne *photographer. Vim enim magiae ātrae maxime metuo. Ad hanc me āmentiam nātura peperit, voluntās exercuit, fortuna servāvit. Domum autem reversus muribus porcellis meis lactucam, carotās fenumque praebeo, ne ii coniurātionem contrā cellās penāriās omnium holerum devorandorum causā faciant. Tum deam Durgam Sānscritice adoro et ab eā peto, ut aedes meae ā lārvā mox inquietetur. Tum culinam inspicio, ibine res depulsae sint et aliis locis atque anteā iaceant. Tum armārium adeo et inspicio, foresne nullo homine movente et aperiantur et claudantur. Tum perspicillum mihi induo et probo, aerne tremat atque eius - scitis, quam nominem - forma adumbretur. Tum aurem dextram meam *auscultātro (Germanice: "Hörgerat") afficio, quod gravius audire coepi (cf. CELS. 6,7), et probo, eiusne - scitis, quam nominem -, vocem audiam. Tum hariolam adeo et ex eā quaero, quando senectute confectus moriar. Nam post mortem cum eā, quam nominatim appellari fas non est, locis ulterioribus coniunctissime unā esse mihi licebit, ut perpetuā atque integrā beātitudine fruar. Nam quia, dum vivebam, linguam Sānscriticam colebam, dea Durga, quae tigride vehens rerum universitatem regit, me redemptione perpetui redincarnationum circuli afficiet. At catholici, qui linguam Latinam abiecerunt atque in abiecto habebant, iterum iterumque renascentur et multas vitas miserrimas agent, dum Latine loqui didicerint. Hocine ante rerum universitatis finem fīat, nemo scit nisi sortilega. Tum *computatrum adeo et Christiano nostro per litteras retiales minor me velle, simulatque lārva adfuerit, eum visere lārvamque mecum aducere, ut eius quoque in aedibus res depellantur... eqs. Tum eum oportere totā domo ā lārvā devastatā *epiplopōlīum sive tabernam supellecticariam adire, ut novam supellectilem comparet. Tum Christianus subridebit patremque, qui *psȳchologus est, adibit et ex eo quaeret, quibus animi perturbationibus laborem. Sed pro magnitudine scelerum eorum captivorum, quos pater Christiani in eo carcere, in quo *psȳchologi munere fungitur, ego ei *vesānulus (Germanice: "ein ziemlich armseliger Spinner"; cf. MBS § 4,1d) esse videbor. Cachinnabit et "Si omnes homines" inquiet "tantopere insanirent quantopere Thomas ille, munere vacarem et in thermopolio Maccii Donaldi īsicia Americana venderem."
Tum Christianus omnibus rebus desperatis, cruce abiectā ecclesiāque suā combustā ultimam Thūlēn petet, ut deum Odin adoret Nortmannorumque sāgam, quae noctu in silvis nuda pervagetur,... id, quod sequitur, minoribus natu aptum non est.
Benutzeravatar
ThomasVulpius
Senator
 
Beiträge: 3550
Registriert: So 30. Mai 2010, 23:33
Wohnort: Witten

VorherigeNächste

Zurück zu Latine loquendi



Wer ist online?

Mitglieder in diesem Forum: 0 Mitglieder und 14 Gäste