ille ego qui hat geschrieben:simile quid et mihi occurrit titulo lecto:
calumniatio in rete /retialis
Ni fallor, de hāc re iam disputāvimus. Ego - sicut meus est mos - eam elocutionem, quā usus eras, statim litteris mandāvi et in lexicon meum inserui. Sed - pro dolor! -, quis eā elocutione usus sit, memoriā non iam teneo. Incidit enim in me defectio memoriae, quae "Demenz" Germanice vocatur. Cum māne e lecto surgo, utrum Thomas Vulpius an T. Labienus, legatus decimae legionis, sim, non iam recordor. Tum cum *apombroterio sive umbellā per urbem spatior et, cum in eam, quam nominatim appellari fas non est, incido, umbellam pando et aufugio, ne *photographer. Vim enim magiae ātrae maxime metuo. Ad hanc me āmentiam nātura peperit, voluntās exercuit, fortuna servāvit. Domum autem reversus muribus porcellis meis lactucam, carotās fenumque praebeo, ne ii coniurātionem contrā cellās penāriās omnium holerum devorandorum causā faciant. Tum deam Durgam Sānscritice adoro et ab eā peto, ut aedes meae ā lārvā mox inquietetur. Tum culinam inspicio, ibine res depulsae sint et aliis locis atque anteā iaceant. Tum armārium adeo et inspicio, foresne nullo homine movente et aperiantur et claudantur. Tum perspicillum mihi induo et probo, aerne tremat atque eius - scitis, quam nominem - forma adumbretur. Tum aurem dextram meam *auscultātro (Germanice: "Hörgerat") afficio, quod gravius audire coepi
(cf. CELS. 6,7), et probo, eiusne - scitis, quam nominem -, vocem audiam. Tum hariolam adeo et ex eā quaero, quando senectute confectus moriar. Nam post mortem cum eā, quam nominatim appellari fas non est, locis ulterioribus coniunctissime unā esse mihi licebit, ut perpetuā atque integrā beātitudine fruar. Nam quia, dum vivebam, linguam Sānscriticam colebam, dea Durga, quae tigride vehens rerum universitatem regit, me redemptione perpetui redincarnationum circuli afficiet. At catholici, qui linguam Latinam abiecerunt atque in abiecto habebant, iterum iterumque renascentur et multas vitas miserrimas agent, dum Latine loqui didicerint. Hocine ante rerum universitatis finem fīat, nemo scit nisi sortilega. Tum *computatrum adeo et Christiano nostro per litteras retiales minor me velle, simulatque lārva adfuerit, eum visere lārvamque mecum aducere, ut eius quoque in aedibus res depellantur... eqs. Tum eum oportere totā domo ā lārvā devastatā *epiplopōlīum sive tabernam supellecticariam adire, ut novam supellectilem comparet. Tum Christianus subridebit patremque, qui *psȳchologus est, adibit et ex eo quaeret, quibus animi perturbationibus laborem. Sed pro magnitudine scelerum eorum captivorum, quos pater Christiani in eo carcere, in quo *psȳchologi munere fungitur, ego ei *vesānulus (Germanice: "ein ziemlich armseliger Spinner"; cf. MBS § 4,1d) esse videbor. Cachinnabit et "Si omnes homines" inquiet "tantopere insanirent quantopere Thomas ille, munere vacarem et in thermopolio Maccii Donaldi īsicia Americana venderem."
Tum Christianus omnibus rebus desperatis, cruce abiectā ecclesiāque suā combustā ultimam Thūlēn petet, ut deum Odin adoret Nortmannorumque sāgam, quae noctu in silvis nuda pervagetur,...
id, quod sequitur, minoribus natu aptum non est.