haec res, quam modo cum quodam sodali Latinissimo in prosopobiblico communicaui (qui huc quoque descendere consueuit), fortasse etiam uobis risum mouebit
rem miram audiui et quam uix credas! congerro quidam meus iuris studiosus consuasoribus magistris hodie incunabula uirilia sibi comparauit, ne media inter examina publica, quae illi quoque hoc autumno subeunda erunt, micturiens cacaturiensue uesicae aut aluei exonerandi causa foris cogeretur. quod exemplum sequi adhuc dubito. quamquam quin res consessoribus gratissima sit futura, uix dubito
bene ualete