von ThomasVulpius » Mi 10. Sep 2014, 11:31
Salvete, coryphaei!
Propono: aliquem oculis limulis intueri.
cf. PLAVT. Bacch. 1130 Viden limulis, obsecro, ut intuentur?
Hoc dicere velim:
[Haec captiva custodiarios oculis limulis intuetur.]
Diese Gefangene macht den Schlusen schöne Augen.
Praeterea vestimenta illica gerit: cothurnos, tunicam brevissimam, cuius capitium altum est, tibialia *nylonica coloris carnis, subligaculum trivium, strophium, quo mammae sursum premuntur. Et manuum et pedum ungues pigmento rubro obliti sunt. Crines bene compti sunt, quod feminis captivis tonsorem adire licet. Certis enim temporis spatiis tonsor carcerem adit et earum captivarum, quibus crinium comptus cordi est, crines comit. Primus tonsoris aditus gratuitus est. Deinde feminis captivis pro comptu crinium pecunia solvenda est. Quibus rebus Uta, quae meretrix videri nolebat, se abstinuit seque in ostentatione lepidorum vestimentorum versari negavit et vestimenta carceraria se induisse, cum post emissionem e carcere veste lautā nec sūdātā (cf. QVINT. 11,3,23) sibi opus esset, dixit.
Ūta, cum cena vespertina praeberetur, una cum cenā ei captivae sine petitione tegumenta mentulae praebita esse narravit. Sed eam ante quam advesperāverit in aliam arcam trānslātam esse. Ūta eius rei causam esse hanc docuit: Custodiarios, quid noctu in carcere fieret, Ūtam celare voluisse. Nam Ūta cum tegumenta mentulae non sumpsit et ideo a coetu omnium cum omnibus se abstinuit tum multis annis ante se semel magnā vi crudeliter constupratam esse feminae custodiariae morum iucundorum privatim indicavit. Timuisse igitur omnes custodiarios, qui in re veneriā illegitime versarentur, ne ipsa curatorem iuris adiret et stuprum feminae tuendae indicaret. Quapropter omnes custodiarios secum (i.e. cum Ūtā) cautē ēgisse aditumque defugisse ut diabolum aquam sanctam, ut in proverbio Germanico est. Nec quemquam custodiariorum propius ad se (i.e. Ūtam) accessisse et spatium trium metrorum semper intermisisse.
Hae sunt argūtiae *psȳchologicae, quibus ea feminae, quae perturbatione animi terminali laborant, uti solent. Feminae terminales aliorum hominum quasi mentem ac cogitationes perspicere atque cognoscere possunt. Ut hanc rem iocose dicam: Ūta digna est, qui eques *Iēdica vocetur.
De Ūtae ingenio atque vi *mentali alio loco plura narrabo. In Uta sunt omnia! Nihil magis admirationem meam excitat quam femina terminalis! Eam vocemus rei veneriae deam!