LATINITAS VIVA

Quo in foro Latine colloquamur!

Moderatoren: Zythophilus, marcus03, Tiberis, ille ego qui, consus, e-latein: Team

Re: Quomodo "Sozialarbeiter" Latine dicatur, quaeritur

Beitragvon ille ego qui » Sa 13. Sep 2014, 15:56

cur vox operarum tibi improbatur, Roberte?
Ille ego, qui quondam gracili modulatus avena
carmen et egressus silvis vicina coegi,
ut quamvis avido parerent arva colono,
gratum opus agricolis, at nunc horrentia Martis
arma virumque cano ...
ille ego qui
Dominus
 
Beiträge: 7004
Registriert: Sa 3. Jan 2009, 23:01

Re: Quomodo "Sozialarbeiter" Latine dicatur, quaeritur

Beitragvon RM » Sa 13. Sep 2014, 20:59

Quia haud bene intellegitur.

Posset autem etiam consiliarius/consiliator socialis dici.

8) RM
RM
Augustus
 
Beiträge: 4522
Registriert: So 22. Sep 2002, 22:08
Wohnort: Bayern

Re: Quomodo "Sozialarbeiter" Latine dicatur, quaeritur

Beitragvon ille ego qui » Sa 13. Sep 2014, 21:08

RM hat geschrieben:Posset autem etiam consiliarius/consiliator socialis dici.


potest quidem, sed etiam apud Tullium operarum nomine homines opus aliquod mercede facientes significari possunt. neque ille timuisse videtur, ne parum intellegeretur. quam ob rem haud ita male habere arbitror ;-)
Ille ego, qui quondam gracili modulatus avena
carmen et egressus silvis vicina coegi,
ut quamvis avido parerent arva colono,
gratum opus agricolis, at nunc horrentia Martis
arma virumque cano ...
ille ego qui
Dominus
 
Beiträge: 7004
Registriert: Sa 3. Jan 2009, 23:01

Re: Quomodo "Sozialarbeiter" Latine dicatur, quaeritur

Beitragvon RM » Sa 13. Sep 2014, 21:32

Cicero autem hoc verbo certis contextibus tantum utitur, ubi pro hominibus adhibetur sive adhiberi intellegitur, e. g. "Vis absit, ferrum ac lapides removeantur, operae facessant, servitia sileant;" et "operarum illa concursatio nocturna non a te ipso instituta me frumentum flagitabat?". Est autem ibi minime libera expressio, sed dictum, ut ita dicam, contextuale. Maiore locorum numero "opera" id esse videtur, quod nos fortasse Anglico vocabulo "job" diceremus - etiam apud Ciceronem.

8) RM
RM
Augustus
 
Beiträge: 4522
Registriert: So 22. Sep 2002, 22:08
Wohnort: Bayern

Re: Quomodo "Sozialarbeiter" Latine dicatur, quaeritur

Beitragvon ille ego qui » Sa 13. Sep 2014, 21:51

sit ita sane*, sed vix dubito, quin etiam ex eis contextibus, quibus Vulpius noster uti cogitet, satis facile intellegi possit agi de hominibus. sin autem aliter, ne ego quidem suadeam, ut verbo operarum utatur :-)


_______
*quaerendum est, quid intersit inter opus 'Job' et operam 'Job' ...
Ille ego, qui quondam gracili modulatus avena
carmen et egressus silvis vicina coegi,
ut quamvis avido parerent arva colono,
gratum opus agricolis, at nunc horrentia Martis
arma virumque cano ...
ille ego qui
Dominus
 
Beiträge: 7004
Registriert: Sa 3. Jan 2009, 23:01

Re: Quomodo "Sozialarbeiter" Latine dicatur, quaeritur

Beitragvon RM » Sa 13. Sep 2014, 22:04

Iis saltem locis, quos apud Ciceronem vidi, vocabulo "operae" cum utitur, operas magni aestimare non videtur. Neque vero operarios magni aestimabat, saltem eos homines animatos esse sciebat ...

8) RM

P.S.: "opera" est "Job", "opus" magis ad effectum spectat.
RM
Augustus
 
Beiträge: 4522
Registriert: So 22. Sep 2002, 22:08
Wohnort: Bayern

Re: Quomodo "Benzos" Latine dicatur, quaeritur

Beitragvon ThomasVulpius » Sa 13. Sep 2014, 23:40

Gratiae agendae sunt medicis!
Nunc novum de Utae custodiā commentariolum conscripturus sum. Quo in commentariolo medicāmentorum *benzodiazepīnorum mentio fiet.
Quo supensiores exspectatione animi vestri sint, hoc demonstro: Utae ipsi, captivae nostrae Iudaeae, ea medicamenta praebita sunt.
Qua re hoc factum sit, nemo scit nisi ego ipse, qui vos de eis rebus, quae in feminarum carceribus fiunt, certiores faciam - nudā et simplici veritate utens.
Si qua res commenticia est, vos ipsi hoc facile perspicietis: Versipelles ex Dacromaniā huc venerunt, ut... Ea res non facta, sed ficta est.
Sed eius modi res factae nec fictae sunt: "Cum cena vespertina feminis captivis praebebatur, quaedam captivae tegumenta mentulae accipiebant. Tum mediā nocte arcae fores illegitime aperiebantur et ..." (Reliqua iuvenibus apta non sunt).
Equidem non semper in iocis insulsis versor, sed interdum commentariola ad veritatem redigo.
Qua re id faciam, fortasse requiritis. Nescio, sed fieri sentio et gaudeo. Nam interdum diurnarius esse volo.
Benutzeravatar
ThomasVulpius
Senator
 
Beiträge: 3550
Registriert: So 30. Mai 2010, 23:33
Wohnort: Witten

Quomodo "Catwalk" Latine dicatur, quaeritur

Beitragvon ThomasVulpius » So 14. Sep 2014, 08:57

Salvete, coryphaei!

Propono:
[Feminae in catasta deambulantes lepida vestimenta ostendunt.]
Benutzeravatar
ThomasVulpius
Senator
 
Beiträge: 3550
Registriert: So 30. Mai 2010, 23:33
Wohnort: Witten

Re: Quomodo "Catwalk" Latine dicatur, quaeritur

Beitragvon RM » So 14. Sep 2014, 09:43

"scaenula felina" :D

8) RM
RM
Augustus
 
Beiträge: 4522
Registriert: So 22. Sep 2002, 22:08
Wohnort: Bayern

Re: Quomodo "Catwalk" Latine dicatur, quaeritur

Beitragvon ille ego qui » So 14. Sep 2014, 09:53

scaenula felina


fateor mihi quoque istud genus interpretationis ut iocosius aliquando arridere. risum quondam mihi movit Gerhardus Fringilla (Gerhard Fink), cum verbum "cocktail" Latine reddidit nomine gallicaudae :D
(quam vocem etiam apud Davidem Morgan invenies).
Zuletzt geändert von ille ego qui am So 14. Sep 2014, 09:55, insgesamt 1-mal geändert.
Ille ego, qui quondam gracili modulatus avena
carmen et egressus silvis vicina coegi,
ut quamvis avido parerent arva colono,
gratum opus agricolis, at nunc horrentia Martis
arma virumque cano ...
ille ego qui
Dominus
 
Beiträge: 7004
Registriert: Sa 3. Jan 2009, 23:01

Re: Quomodo "Catwalk" Latine dicatur, quaeritur

Beitragvon ille ego qui » So 14. Sep 2014, 09:55

fortasse adicies: quae dicitur ... ;)
Ille ego, qui quondam gracili modulatus avena
carmen et egressus silvis vicina coegi,
ut quamvis avido parerent arva colono,
gratum opus agricolis, at nunc horrentia Martis
arma virumque cano ...
ille ego qui
Dominus
 
Beiträge: 7004
Registriert: Sa 3. Jan 2009, 23:01

Re: Quomodo "Catwalk" Latine dicatur, quaeritur

Beitragvon Zythophilus » So 14. Sep 2014, 15:22

Vulpius saepius uerba quaerit, quae ne Germanicam quidem in linguam transuertimus, sed ut Anglica sumimus. Num "Katzengang" dicimus?
Zythophilus
Divi filius
 
Beiträge: 17297
Registriert: So 22. Jul 2007, 23:10
Wohnort: ad Vindobonam

Re: Quomodo "Catwalk" Latine dicatur, quaeritur

Beitragvon RM » So 14. Sep 2014, 15:26

Vulpius magna vi comica nititur. :wink:

8) RM
RM
Augustus
 
Beiträge: 4522
Registriert: So 22. Sep 2002, 22:08
Wohnort: Bayern

Re: Quomodo "Catwalk" Latine dicatur, quaeritur

Beitragvon ille ego qui » So 14. Sep 2014, 16:15

Zythophilus hat geschrieben:Vulpius saepius uerba quaerit, quae ne Germanicam quidem in linguam transuertimus, sed ut Anglica sumimus. Num "Katzengang" dicimus?


an vis ut Latine scribentes loquentesve verbum "Catwalk" retineamus? putasne Romanos appellativa indeclinabilia in sermonem suum admissuros fuisse neque curaturos, ut aliquo tamen modo declinari possent?
licet nos, qui sumus Germani atque Austriaci, multa verba Anglica sine magna dubitatione suscipiamus. ad quod tamen etsi multae etiam aliae, non tamen omnes nationes adeo promptae sunt (quod exemplum Gallorum satis docet).

;-)
Zuletzt geändert von ille ego qui am So 14. Sep 2014, 17:04, insgesamt 1-mal geändert.
Ille ego, qui quondam gracili modulatus avena
carmen et egressus silvis vicina coegi,
ut quamvis avido parerent arva colono,
gratum opus agricolis, at nunc horrentia Martis
arma virumque cano ...
ille ego qui
Dominus
 
Beiträge: 7004
Registriert: Sa 3. Jan 2009, 23:01

Re: Quomodo "Catwalk" Latine dicatur, quaeritur

Beitragvon Zythophilus » So 14. Sep 2014, 16:26

Quod ad nomina biblica attinet, Romani certe formas, quae declinari non poterant, sumpsere. Postea solum etiam formis aliis usi sunt.
Fortassis etiam clausulis regulis suis conuenientibus additis noua uerba suscepissent.
Zythophilus
Divi filius
 
Beiträge: 17297
Registriert: So 22. Jul 2007, 23:10
Wohnort: ad Vindobonam

VorherigeNächste

Zurück zu Latine loquendi



Wer ist online?

Mitglieder in diesem Forum: 0 Mitglieder und 8 Gäste