von ThomasVulpius » So 14. Sep 2014, 22:03
Salvēte, carceris medicī!
Vōx [chartae pultis līchēnicae] mihī placet.
Ea, quae quaesīvī, ad rēs carcerāriās scilicet attinet. Dē Ūtae aditū ad carceris medicum agitur.
Novum commentariolum rērum carcerāriārum vōbīs imminet. Vōsne ferētis, patiēminī, sinētis?
Mihī crēdite! Oblivīsciminī philosophiae poēseōsque! Tenēminī undique iocīs meīs insulsīs! Dea Durga haec intellegit, versipellēs Dacorōmānī vident. Quid proximā, quid superiōre nocte iocātus sim, quae lexica ēvolverim, quās ēlocūtiōnēs exquīsīverim, quot muscās *drosophilās in culīnā meā *drosophilomyiodeleasteriīs cēperim, quem vestrum īgnōrāre arbitor?
In rēbus carcerāriīs versāminī! Nihil enim cupiditātem scīscitandī vestram magis excitābit quam meae dē Ūtae custōdiā narrātiōnēs, nihil magis misericordiam meam quam inīquissima sors captīvārum, quae tesserā currūs subterraneī semel nōn ēmptā centum vīgintī diēs custōdiā tenentur. Ō rem indīgnam! Ō quantam calamitātem! Ūta misella magnā cum dūritāte abducta et ferē quadrāginta diēs in arcā angustissimā ūnā cum alterā aut tribus aliīs fēminīs importūnīs (Germanicē: "proletenhaft") inclūsa est. Tōta rērum ūniversitās lacrimīs meīs complētur!
Sīn aliter mūrēs porcellī meī domōs vestrās invādent omniaque holera cellārum penāriārum vestrārum dēvorābunt. Scaphae vestrae folliculōsae anguīllārum plēnae erunt, culīnae muscārum *drosophilārum *melanogasterum.
Bene valēte et memoriā tenēte mē, quī perturbātiōne animī *anancasticā labōrō, ad hanc āmentiam nōtūram peperisse, voluntātem exercuisse, fortūnam servāvisse!
Thōmās vester, rērum carcerāriārum narrātor