LATINITAS VIVA

Quo in foro Latine colloquamur!

Moderatoren: Zythophilus, marcus03, Tiberis, ille ego qui, consus, e-latein: Team

Re: Quomodo "Frauenhaus" Latine dicatur, quaeritur

Beitragvon Zythophilus » Mo 15. Sep 2014, 22:37

"Frauenhaus" etiam refugium feminarum esse potest.
Quibus uerbis sententia "Wir mischen auf im Frauenhaus" redditur?
http://www.youtube.com/watch?v=qjUmsZMEPno
Zythophilus
Divi filius
 
Beiträge: 17297
Registriert: So 22. Jul 2007, 23:10
Wohnort: ad Vindobonam

Re: Quomodo "Frauenhaus" Latine dicatur, quaeritur

Beitragvon ThomasVulpius » Mo 15. Sep 2014, 22:54

Zythophilus hat geschrieben:"Frauenhaus" etiam refugium feminarum esse potest.
Quibus uerbis sententia "Wir mischen auf im Frauenhaus" redditur?


Quam elocutionem, cum ad greges musicae popularis pertinet, hoc modo in Latinum convertam:
"Res refugii mulierum perturbamus."

Cum autem ad res carcerarias: "Cum *conarcalibus puellariter iocamur."

Commentariolum novum, quod conscripturus sum, "Quomodo Uta cum *conarcali puellariter ioacata sit" inscribetur.

Materia scribendi mihi non deerit. Argumentum rerum carcerariarum quasi infinitum est. Quibus de rebus multo plura quam de muscis *drosophilis scribere possum. Ad hanc me amentiam... eqs.
Benutzeravatar
ThomasVulpius
Senator
 
Beiträge: 3550
Registriert: So 30. Mai 2010, 23:33
Wohnort: Witten

Re: Quomodo "Lackmuspapier" Latine dicatur, quaeritur

Beitragvon durgicola » Di 16. Sep 2014, 15:43

Herbertus homo nullius boni est
Benutzeravatar
durgicola
Proconsul
 
Beiträge: 450
Registriert: Mi 30. Jan 2013, 17:26
Wohnort: Pleroma, Roma, Tampa (Florida) Zombi (Kenya)

Quomodo "Sicherheitsmaßnahme" Latine dicatur, quaeritur

Beitragvon ThomasVulpius » Di 16. Sep 2014, 20:25

Salvete, carcerarii!

Propono: "cūram sēcūritātis" - "Bemühung um die Gefahrlosigkeit".

Hoc dicere velim:
Carceris medicus in Ūtā, quae anxiō animō et sollicitō sē esse cōram dēclārārat, cūram sēcūritātis adhibuit, ut neque operārī eam nec sōlam in arcā esse oportēret.
Der Arzt verordnete Uta, die offen zum Ausdruck gebracht hatte, dass sie unter Angstzuständen litt, Sicherheitsmaßnahme, sodass sie nicht zu arbeiten brauchte und nicht alleine auf der Box sein durfte.

Nam rēs pūblica captīvās operārī vult et eās rēs, quās fabricātae sunt, vendit, ut pecuniā receptā aut ad captīvās custodiā tenendās aut ad multam eārum accipiendam ūtātur, nē magna prō captīvīs pecūnia reī pūblicae solvenda sit. Quia autem fēminīs captīvis minima pecūniae pars, quam meruērunt, persolvitur, Ūta, quae vafra mercātrīx sit, maerōre lūctūque sē labōrāre simulāvit, nē rēs pūblica pecūniam meritam sibī quasi ē manibus extorquēret. Nam in Germāniā secundum praecepta fēnerātiōnis *Americānae dīvitibus quidem omnia dantur, pauperēs autem miserae aegraeque captīvae vix ūnum nummulum accipiunt – id quod „exspoliātiō mercedis operāriārum“ vocātur.
Zuletzt geändert von ThomasVulpius am Di 16. Sep 2014, 20:48, insgesamt 2-mal geändert.
Benutzeravatar
ThomasVulpius
Senator
 
Beiträge: 3550
Registriert: So 30. Mai 2010, 23:33
Wohnort: Witten

Re: Quomodo "Sicherheitsmaßnahme" Latine dicatur, quaeritur

Beitragvon Ioscius » Di 16. Sep 2014, 20:41

Quod attinet ad verbum "Sicherheitsmaßnahme": Meo arbitratu praestat verbo cautionis uti. Vide: http://www.zeno.org/Georges-1913/A/cautio?hl=cautio
Quo vocabulo uti satis esse existimo (vide RHH § 183: cautio: Vorsicht, Vorsichtsmaßregel)

Spero verba mea tibi paulum utilia fore.
Ioscius
Censor
 
Beiträge: 741
Registriert: Di 6. Feb 2007, 20:02

Re: Quomodo "Sicherheitsmaßnahme" Latine dicatur, quaeritur

Beitragvon ThomasVulpius » Di 16. Sep 2014, 21:15

Ioscius hat geschrieben:Quod attinet ad verbum "Sicherheitsmaßnahme": Meo arbitratu praestat verbo cautionis uti. Vide: http://www.zeno.org/Georges-1913/A/cautio?hl=cautio
Quo vocabulo uti satis esse existimo (vide RHH § 183: cautio: Vorsicht, Vorsichtsmaßregel)

Spero verba mea tibi paulum utilia fore.


Ea vox, quam tu proposuisti, optima mihi esse videtur. Eam commentariolorum partem, quae de Utae aditu ad carceris medicum est, statim mutavi. :klatsch:
Gratias! Dea Durga te a perpetuo redincarnationum circulo liberet!
Benutzeravatar
ThomasVulpius
Senator
 
Beiträge: 3550
Registriert: So 30. Mai 2010, 23:33
Wohnort: Witten

Re: Quomodo "Sicherheitsmaßnahme" Latine dicatur, quaeritur

Beitragvon Ioscius » Di 16. Sep 2014, 21:35

Ea vox, quam tu proposuisti, optima mihi esse videtur. Eam commentariolorum partem, quae de Utae aditu ad carceris medicum est, statim mutavi. :klatsch:
Gratias! Dea Durga te a perpetuo redincarnationum circulo liberet!


Valde gaudeo me tibi adiumento fuisse - praesertim quod tu anno bismillesimo tertio decimo ineunte/ primo in Graece scribendo adiuvisti me :)
Ioscius
Censor
 
Beiträge: 741
Registriert: Di 6. Feb 2007, 20:02

Re: Quomodo "Sicherheitsmaßnahme" Latine dicatur, quaeritur

Beitragvon ThomasVulpius » Di 16. Sep 2014, 22:47

Ioscius hat geschrieben:
Valde gaudeo me tibi adiumento fuisse - praesertim quod tu anno bis millesimo tertio decimo ineunte/ primo in Graece scribendo adiuvisti me :)


Eius rei non iam recordor, quod defectione memoriae interim affectus sum. :hairy: (Utrum hoc serio an iocose dixerim, nemo scit nisi sortilega.) :wink:
Benutzeravatar
ThomasVulpius
Senator
 
Beiträge: 3550
Registriert: So 30. Mai 2010, 23:33
Wohnort: Witten

Re: Quomodo "Duschgel" Latine dicatur, quaeritur

Beitragvon ThomasVulpius » Do 18. Sep 2014, 08:30

Ipse novam vocem composui: [saponatum corporale].
Ambo verba apud Georgem!

Omnia verba, quibus mihi opus est, mox congessero, ut squalores carceris describam.
Commentariolum meum rerum carcerariarum novissimum cum de balneo sordido tum de eo modo, quo Uta, femina terminalis vafra, unius carcerarii duarumque carcerariarum animos argutiis terminalibus fregit, erit. Nam femina terminalis, quae scientiā animi humani abutitur, ut alios ignominiā dedecoreque afficiat, non eques *Iedica sed "Sith Lord" sive potius "Sith Lady" erit.
Cavete igitur, ne animi vestri a feminā terminali franguntur.
Benutzeravatar
ThomasVulpius
Senator
 
Beiträge: 3550
Registriert: So 30. Mai 2010, 23:33
Wohnort: Witten

Quomodo "wichtig" Latine dicatur, quaeritur

Beitragvon ThomasVulpius » Do 18. Sep 2014, 09:51

Salvete, coryphaei!

*Neolatinistae hāc elocutione saepe utuntur:
"Ea res maximi momenti est."

Sed nescio an haec elocutio apud scriptores Romanos tam saepe non sit.

Quam ob rem elocutionem, quae meā quidem opinione melior est, et quaesivi et repperi:
CIC. off. 3,11 Omnia ex alterā parte collocāta vix minimi mōmenti instar habent. (cf. MBS § 5,1c)

Sic igitur liceat dicere:
[Haec res maximi mōmenti instar habet.]

Quid vobis videatur, resciscere velim.

Bene valete et hortos vestros inspicite, *alienigenaene navem sideream ad eos appulerit!

Thomas vester
Zuletzt geändert von ThomasVulpius am Do 18. Sep 2014, 20:08, insgesamt 1-mal geändert.
Benutzeravatar
ThomasVulpius
Senator
 
Beiträge: 3550
Registriert: So 30. Mai 2010, 23:33
Wohnort: Witten

Re: Quomodo "wichtig" Latine dicatur, quaeritur

Beitragvon ille ego qui » Do 18. Sep 2014, 10:15

- m. momenti / ponderis
- gravis
- magnus
- alicuius interest ("wichtig für")
- pertinet ad ("wichtig für")
- potissimus ("der wichtigste/hauptsächliche")
- antiquior ("wichtiger")
Ille ego, qui quondam gracili modulatus avena
carmen et egressus silvis vicina coegi,
ut quamvis avido parerent arva colono,
gratum opus agricolis, at nunc horrentia Martis
arma virumque cano ...
ille ego qui
Dominus
 
Beiträge: 7004
Registriert: Sa 3. Jan 2009, 23:01

Quomodo "abfeiern" Latine dicatur, quaeritur

Beitragvon ThomasVulpius » Do 18. Sep 2014, 10:17

Salvete, bibuli!

Hoc dicere velim:
[Uta in cauponā ludibunda erat.]
Uta feierte in der Kneipe ab.

Bene valete et staminatas ducite!

Thomas vester, qui litteras duplices in linamento *computatrali videt.
Benutzeravatar
ThomasVulpius
Senator
 
Beiträge: 3550
Registriert: So 30. Mai 2010, 23:33
Wohnort: Witten

Re: Quomodo "wichtig" Latine dicatur, quaeritur

Beitragvon Zythophilus » Do 18. Sep 2014, 10:27

Non ueniet nostros a stellis nauis ad hortos,
nam spatii nobis nouimus esse parum.
Zythophilus
Divi filius
 
Beiträge: 17297
Registriert: So 22. Jul 2007, 23:10
Wohnort: ad Vindobonam

Re: Quomodo "abfeiern" Latine dicatur, quaeritur

Beitragvon ille ego qui » Do 18. Sep 2014, 11:10

mihi quidem verba comissandi et bacchandi succurrerunt
Ille ego, qui quondam gracili modulatus avena
carmen et egressus silvis vicina coegi,
ut quamvis avido parerent arva colono,
gratum opus agricolis, at nunc horrentia Martis
arma virumque cano ...
ille ego qui
Dominus
 
Beiträge: 7004
Registriert: Sa 3. Jan 2009, 23:01

Re: Quomodo "wichtig" Latine dicatur, quaeritur

Beitragvon ille ego qui » Do 18. Sep 2014, 11:12

nonne "appulsa sit"?
excusatum habeas velim locutionibus Meissnerianis his diebus summo studio deditum;)
Ille ego, qui quondam gracili modulatus avena
carmen et egressus silvis vicina coegi,
ut quamvis avido parerent arva colono,
gratum opus agricolis, at nunc horrentia Martis
arma virumque cano ...
ille ego qui
Dominus
 
Beiträge: 7004
Registriert: Sa 3. Jan 2009, 23:01

VorherigeNächste

Zurück zu Latine loquendi



Wer ist online?

Mitglieder in diesem Forum: 0 Mitglieder und 20 Gäste