hem ... "aus dem stegreif" Latine esse potest
subito (aliave).
sed iam alia habeo quaerenda:
"jemanden (telefonisch) erreichen"
-------------------------------------------
vocabula telephonica interdum difficulter Latine exprimuntur. haec verba mihi iam in colloquiis litterarumve commerciis Latinis occurrerunt:
- "eine nummer wählen":
numerum componere, seriem numerorum componere- "jemanden anrufen":
aliquem (telephonice) appellare / compellare // telephonice adire- "rangehen":
responderequae ex his vobis magis, quae minus probantur?
difficilius autem mihi videtur "jemanden erreichen". quidam vestrum olim mihi suasit, ut dicerem "efficere, ut aliquis respondeat". modo quidam, quicum collocutus sum, dixit se me
nanctum non esse. mihi ipsi aliquomodo arridet vox
aliquem (telephonice) consequendi. quid vobis videatur - ut Vulpiane* loquar -, sodales, resciscere velim?
bene valete
____
*
http://www.zeno.org/Georges-1910/A/cice ... iceroniane