von ThomasVulpius » Fr 26. Sep 2014, 06:22
Salvete, coryphaei!
Gubernatrix Germaniae iussu factionis prasinae illud "Energiewende" efficere vult, ut pretia habitandi tam cara fiant, ut vix quisquam habitationem conducat. Mendici igitur et errones iussu prasinorum mox erimus. Praeterea, quod vi solis omnia crescere volumus, fame peribimus. Nam rupe illā *planetoide nomine "Apophide" de caelo in hunc mundum septem milibus octingentis duodeseptuaginta diebus post delāpsā caelum pulvere complura decennia obducetur, ut vi solis deficiente omnes herbae deflorescant. Interficere igitur nos omnes prasini volunt.
Quomodo illa vox "Energiewende" Latine dicatur, resciscere velim.
Bene valete et ante respondete quam fame peritis!
Thomas vester, cui cibi adhuc sunt.
Zuletzt geändert von
ThomasVulpius am Fr 26. Sep 2014, 09:06, insgesamt 1-mal geändert.