LATINITAS VIVA

Quo in foro Latine colloquamur!

Moderatoren: Zythophilus, marcus03, Tiberis, ille ego qui, consus, e-latein: Team

Re: Quomodo "Soap Opera" Latine dicatur, quaeritur

Beitragvon ThomasVulpius » So 12. Okt 2014, 08:31

ille ego qui hat geschrieben:
... res secundae - res adversae ;)


Tū, quem omnēs puellae fōrmōsae atque ingeniōsae efflīctim amant, nē putāveris mē nunc iocārī!
Eam seriem, quam tū nōmināverās, ea, quam nōminātim appellāri fās nōn est, libentissimē spectābat.
Quā rē id facere solita sit, fortasse requīris.
Patrem tuum interrogā! Ille sciet!
Spectāre seriēs *tēlōphthēricās lĕvēs nōn spectat ad ingenium eius - scīs, quam nōminem -, sed cum perturbātiōne animī terminālī artē coniūnctum est.
Sī autem, cūr illa deae Durgae dēscēnsiō sīve incarnātiō hoc fecerit, cōnfestim resciscere volēs, tē, sī hoc poposceris, hōc in forō certiōrem faciam.
Neque ūlla rēs meam scīscitandī cupiditātem tantopere excitat quantopere id, quod fēmina terminālis fēcit.
In eīs rēbus, quās fēmina terminālis gerit, semper aliquid mīrī inest.
Ut exemplum prōferam: Ūta, cum multā ā mē solūtā ē carcere facile edūcī posset, tamen in custōdiā remanēre māluit et aliquōs propinquōs, quī multam solverent, sibī nōn esse simulāvit et persōnam captīvae ab omnibus dērelictae commenticiam fīnxit. Ūta enim, quoniam īnsōns pecūniae damnāta erat, reī pūblicae multam solvere nōluit et, quippe quae vafra *mercātrix sit, hanc ratiōnem habuit:
Rēs pūblica multam sescentōrum nummōrum Europaeōrum nōn accipiet.
Reī pūblicae singulīs diēbus prō singulīs captīvīs custōdiā retinendīs ducēnī nummī Eurōpaeī solvendī sunt.
Quadrāgiēs ducēnī nummī Europaeī sunt octō mīlia.
Damnum igitur atque iactūram octō mīlium sescentōrum nummōrum Eurōpaeōrum latrōnēs pūblicī, quī pecūniam dē manibus cīvium extorsiōne lēgālī extorquēre (cf. CIC. Catil. 1,16) maximē cupiunt, fēcērunt.
Quantā vafritiā astūtiāque Ūta custōdiāriōs custōdiāriāsque dēcēpisset - nē dīcam eōrum eārumque animōs argūtiīs terminālibus ("Borderlinetricks") frēgisset - magnā cum admīrātiōne animadvertī.
Quae autem fēmina magis dīgna, quae nōbīs admīrātiōnī sit, esse potest quam terminālis?
In perturbātiōne animī terminālī sunt omnia!
Mulier commūnis, quae captīva est, lepus in foveā est. Fēmina autem terminālis, quae captīva est, tigris in caveā est. Sī quis ausus erit propius accēdere, eius caput mordĭcus abripiet tigris.
Benutzeravatar
ThomasVulpius
Senator
 
Beiträge: 3550
Registriert: So 30. Mai 2010, 23:33
Wohnort: Witten

Re: Quomodo Latine dicatur "föhnig", quaeritur

Beitragvon Medicus domesticus » So 12. Okt 2014, 10:29

Tune ignoras adiectivum "föhnig"?
Cum ventus ex Alpibus delabitur, aer calefit et sol lucet. In regionibus ulterioribus saepe pluit.
Nostris in Alpibus tum dicimus: "Mei, heid is aba fénig" [Mensch, heute ist es aber föhnig]. :lol:
Medicus domesticus
Dominus
 
Beiträge: 7287
Registriert: Di 9. Dez 2008, 11:07

Re: Quomodo Latine dicatur "föhnig", quaeritur

Beitragvon marcus03 » So 12. Okt 2014, 11:04

Medicus domesticus hat geschrieben:"Mei, heid is aba fénig"


Hoc in contextu saepe audiri solet:
"Den ganzn Dog schoa brummt mia der Schädl" :)
"Quo frementior calva, eo favoniosius caelum." :lol:
marcus03
Pater patriae
 
Beiträge: 11777
Registriert: Mi 30. Mai 2012, 06:57

Re: Quomodo Latine dicatur "föhnig", quaeritur

Beitragvon ThomasVulpius » So 12. Okt 2014, 13:30

Medicus domesticus hat geschrieben:Tune ignoras adiectivum "föhnig"?
Cum ventus ex Alpibus delabitur, aer calefit et sol lucet. In regionibus ulterioribus saepe pluit.
Nostris in Alpibus tum dicimus: "Mei, heid is aba fénig" [Mensch, heute ist es aber föhnig]. :lol:


Germanice scio! Bavarice nescio! :lol:
Benutzeravatar
ThomasVulpius
Senator
 
Beiträge: 3550
Registriert: So 30. Mai 2010, 23:33
Wohnort: Witten

Re: Quomodo Latine dicatur "föhnig", quaeritur

Beitragvon marcus03 » So 12. Okt 2014, 13:35

ThomasVulpius hat geschrieben:Bavarice nescio!


Heu te miserrimum ! Vir vere eruditus et humanus esse non potes. ;-) :lol:
marcus03
Pater patriae
 
Beiträge: 11777
Registriert: Mi 30. Mai 2012, 06:57

Re: Quomodo Latine dicatur "föhnig", quaeritur

Beitragvon Zythophilus » So 12. Okt 2014, 14:52

Plenus sit laticis Cerealis cantharus ingens
et „Bibe me!“ spumae densa corona uocet!
Alba uora interea – mos est – farcimina, Vulpi!
Tunc etiam sermo non alienus erit.
Haec si iussa sequi noles et falsa putabis,
semper eris – nobis crede! – Borussus homo.
Zythophilus
Divi filius
 
Beiträge: 17297
Registriert: So 22. Jul 2007, 23:10
Wohnort: ad Vindobonam

Re: Quomodo "in Aktion" Latine dicatur, quaeritur

Beitragvon Zythophilus » So 12. Okt 2014, 15:28

Terminatorem partes suas agentem uidemus.
Zythophilus
Divi filius
 
Beiträge: 17297
Registriert: So 22. Jul 2007, 23:10
Wohnort: ad Vindobonam

Re: Quomodo Latine dicatur "föhnig", quaeritur

Beitragvon marcus03 » So 12. Okt 2014, 15:31

Zythophilus hat geschrieben:Borussus homo


Ut Bavarice dicam : a Saupreiß und wos fia verrechta ! :lol:

@Zyth.

Tu vere dignus es, qui tria gratuita farcimina alba cottidie usque ad diem supremum accipias. Ab hoc die titulus "B.h.c." (Bavarus honoris causa) tibi permittitur. :D
Quae quidem cervisiae gratuitae vis tibi concedatur, alias est statuendum. Quae res liberae rei publicae Bavariae magno constet et aes alienum fisci paene sanati ingenter augeat. :lol:
marcus03
Pater patriae
 
Beiträge: 11777
Registriert: Mi 30. Mai 2012, 06:57

Re: Quomodo Latine dicatur "föhnig", quaeritur

Beitragvon Medicus domesticus » So 12. Okt 2014, 15:52

:-D
Ut Linguam Bavaricam sive Alpinam bene discas, tibi bibenda est cervisia Alpina, quam bibimus mea in patria, Vulpi! Preme imaginem:

Bild

@Marcum:
Sed nos Alpici semper dicemus:
"An Preiß hearst imma außa. Insa Sproch wearn dē nia learna."... :lol:
Medicus domesticus
Dominus
 
Beiträge: 7287
Registriert: Di 9. Dez 2008, 11:07

Re: Quomodo Latine dicatur "föhnig", quaeritur

Beitragvon Zythophilus » So 12. Okt 2014, 17:15

Callidus ad celsas properabit Vulpius Alpes,
ut sese doceat gens noua uerba ferox,
sed non fiet iter, uentum si monte calentem
decidere audierit, quod fieri – hercle! – potest.
Zythophilus
Divi filius
 
Beiträge: 17297
Registriert: So 22. Jul 2007, 23:10
Wohnort: ad Vindobonam

Quomodo "Klassenkampf" Latine dicatur, quaeritur

Beitragvon ThomasVulpius » Mo 13. Okt 2014, 10:16

Salvete, Marxistae Leninistaeque!

Quomodo "die Proletarier zum Klassenkampf aufwiegeln" Latine dicatur, resciscere velim.

Propono: [opifices ad rem publicam evertendam concitare].

Quae elocutio ad aliam quoque rem exprimendam adhibeatur:
[Franciscus, pontifex maximus, catholicos ad usum linguae Latinae abiciendum concitavit. Quae nefaria res verbo satis digno appellari nullo modo potest!]

Quid vobis videatur, ostendite!

Thomas vester, qui neque catholicus et linguarum antiquarum cultor est.
Benutzeravatar
ThomasVulpius
Senator
 
Beiträge: 3550
Registriert: So 30. Mai 2010, 23:33
Wohnort: Witten

Re: Quomodo "Klassenkampf" Latine dicatur, quaeritur

Beitragvon SursumDeorsum » Mo 13. Okt 2014, 10:31

Quin certamen ordinum aut certamen inter ordines?
Pangere non potuit nisi potus scurra Cratinus;
sunt mihi fata eadem: Pierides madeant!


Mox Melitam multo mala murmure maltha migrabit.

Iuppiter est, quodcumque vides, quodcumque moveris.
Sortilegis egeant dubii semperque futuris
Casibus ancipites: me non oracula certum,
Sed mors certa facit. Pavido fortique cadendum est:
Hoc satis est dixisse Iovem.
SursumDeorsum
Dictator
 
Beiträge: 1007
Registriert: Mi 30. Mai 2012, 12:25
Wohnort: Pagus inter Erlangam et Norimbergam situs

Re: Quomodo Latine dicatur "föhnig", quaeritur

Beitragvon ThomasVulpius » Mo 13. Okt 2014, 11:02

Medicus domesticus hat geschrieben:Sed nos Alpici semper dicemus:
"An Preiß hearst imma außa. Insa Sproch wearn dē nia learna."... :lol:


Equidem dialecto *Ruhranā loqui scio:
"Ey hömma, Alta! Wie kommst du mir denn jetzt rüwwa? Weißte wat? Dat sach´ ich dir: Wennze hier aufgelaufen kommst im Pott drinne mit sonnen Assi-Dialekt, bisse gleich voll die Pappnase, irgendwie weißte. Hömma, weißte wat? Wemma mit sonne Typen reden muss, da kriech´ ich echt Kotzgefühle bei!"

Ad tmesin *Rhuranam animum adverte! dabei → da...bei.
Zuletzt geändert von ThomasVulpius am Mo 13. Okt 2014, 19:50, insgesamt 1-mal geändert.
Benutzeravatar
ThomasVulpius
Senator
 
Beiträge: 3550
Registriert: So 30. Mai 2010, 23:33
Wohnort: Witten

Re: Quomodo Latine dicatur "föhnig", quaeritur

Beitragvon consus » Mo 13. Okt 2014, 18:58

Salvete, amici illustrissimi!
Leckomio! Wat den Vulpi is, unsern Kumpel, da fängsse richtich am staunen… dat issen Dingen! Da bisse vonne Socken!
Forsitan non intellegatis quid sibi velint haec verba. Adiuvabit vos hic libellus: Claus Sprick, HÖMMA! Sprache im Ruhrgebiet, Straelener Manuskripte Verlag 1984. Continet non modo indicem verborum, sed etiam XXVIII praecepta dicendi.

Sed nunc ad rem, id est ad vocabulum „föhnig“ Latine reddendum: (aer) gravis*; cf. Cic. Att. 11, 22, 2: iam enim corpore vix sustineo gravitatem huius caeli quae mihi laborem adfert in dolore.
________
* Ital. greve.
Benutzeravatar
consus
Pater patriae
 
Beiträge: 14234
Registriert: Do 27. Jul 2006, 18:56
Wohnort: municipium cisrhenanum prope Geldubam situm

Re: Quomodo Latine dicatur "föhnig", quaeritur

Beitragvon Medicus domesticus » Mo 13. Okt 2014, 19:26

Salve Conse,
consus hat geschrieben:Sed nunc ad rem, id est ad vocabulum „föhnig“ Latine reddendum: (aer) gravis*; cf. Cic. Att. 11, 22, 2: iam enim corpore vix sustineo gravitatem huius caeli quae mihi laborem adfert in dolore.

Ubi Cicero versatus est? Brundisi. Hac in regione ventus non e montibus delabitur... ;-)
Medicus domesticus
Dominus
 
Beiträge: 7287
Registriert: Di 9. Dez 2008, 11:07

VorherigeNächste

Zurück zu Latine loquendi



Wer ist online?

Mitglieder in diesem Forum: 0 Mitglieder und 17 Gäste