ille ego qui hat geschrieben:
... res secundae - res adversae
Tū, quem omnēs puellae fōrmōsae atque ingeniōsae efflīctim amant, nē putāveris mē nunc iocārī!
Eam seriem, quam tū nōmināverās, ea, quam nōminātim appellāri fās nōn est, libentissimē spectābat.
Quā rē id facere solita sit, fortasse requīris.
Patrem tuum interrogā! Ille sciet!
Spectāre seriēs *tēlōphthēricās lĕvēs nōn spectat ad ingenium eius - scīs, quam nōminem -, sed cum perturbātiōne animī terminālī artē coniūnctum est.
Sī autem, cūr illa deae Durgae dēscēnsiō sīve incarnātiō hoc fecerit, cōnfestim resciscere volēs, tē, sī hoc poposceris, hōc in forō certiōrem faciam.
Neque ūlla rēs meam scīscitandī cupiditātem tantopere excitat quantopere id, quod fēmina terminālis fēcit.
In eīs rēbus, quās fēmina terminālis gerit, semper aliquid mīrī inest.
Ut exemplum prōferam: Ūta, cum multā ā mē solūtā ē carcere facile edūcī posset, tamen in custōdiā remanēre māluit et aliquōs propinquōs, quī multam solverent, sibī nōn esse simulāvit et persōnam captīvae ab omnibus dērelictae commenticiam fīnxit. Ūta enim, quoniam īnsōns pecūniae damnāta erat, reī pūblicae multam solvere nōluit et, quippe quae vafra *mercātrix sit, hanc ratiōnem habuit:
Rēs pūblica multam sescentōrum nummōrum Europaeōrum nōn accipiet.
Reī pūblicae singulīs diēbus prō singulīs captīvīs custōdiā retinendīs ducēnī nummī Eurōpaeī solvendī sunt.
Quadrāgiēs ducēnī nummī Europaeī sunt octō mīlia.
Damnum igitur atque iactūram octō mīlium sescentōrum nummōrum Eurōpaeōrum latrōnēs pūblicī, quī pecūniam dē manibus cīvium extorsiōne lēgālī extorquēre (cf. CIC. Catil. 1,16) maximē cupiunt, fēcērunt.
Quantā vafritiā astūtiāque Ūta custōdiāriōs custōdiāriāsque dēcēpisset - nē dīcam eōrum eārumque animōs argūtiīs terminālibus ("Borderlinetricks") frēgisset - magnā cum admīrātiōne animadvertī.
Quae autem fēmina magis dīgna, quae nōbīs admīrātiōnī sit, esse potest quam terminālis?
In perturbātiōne animī terminālī sunt omnia!
Mulier commūnis, quae captīva est, lepus in foveā est. Fēmina autem terminālis, quae captīva est, tigris in caveā est. Sī quis ausus erit propius accēdere, eius caput mordĭcus abripiet tigris.