von ThomasVulpius » Fr 12. Dez 2014, 12:24
Hōc tempore imāginēs lascīvās, quae "Manga" *Iapōnicē vocantur, saepe spectō. Eārum autem maximē mihī placent eae, quibus "Revy", pūpa *mangāna veste illicī (ut brācīs brevissimīs et artissimīs - Germānicē: "hot pants" - et caligīs) indūta, quae fūmat, dēlīneātur. Praetereā ea pūpa armīs hodiernīs praedita est (ut *pȳrobalistrō - Germānicē: "Raketenwerfer") et multōs hostēs interficit. Revy partēs prīncipālēs eius seriēī, quae "lacūna nigra" Latīnē, Britannicē "Black Lagoon" īnscrībitur, agit. Neque tamen ea, quae hīs imāginibus dēlīneantur, dēscrībere mihī licet, quia ad hoc forum minōribus nātū aditus patet. Nam Revy mortifera est et dīgna, quae quasi Lara Croft *Iapōniae vocētur.
Quam ob rem mihī Britannicē dīcendumst:
Parental advisory. Explicit content.
Parentum admonitiō: venus et vīs īnsunt.
Cavēte igitur, nē liberī vestrī imāginēs lascīvās pūpae Revy clam intueantur!