haesitantia, hier: das Stottern.
balbi, hier: Nuschler.
blaesitas, hier: das Lallen
Vitium autem initiorum uocatur ab Eraſmo Titubantia: commodius Hæſitantiam dicas tu: hærent enim primæ ſtatim conſonanti: falſò ab eodem τραυλισμός. qualitatis enim uitium eſt τραυλότης, ſiue τραυλισμὸς, cùm C, aut S, non quimus rectè efferre: ſicut nobis ſemper defuit lingua ad ipſius R, aſperitatem. hi Latinè Balbi dicti ſunt: quo uitio laborauit Ariſtoteles: Et Alcibiades qui R, in L, detorquebat. quanquam in ſubſtantia poſsis etiam peccatum dicere. Sed hi Balbi ab Eraſmo malè appellantur Blæſi. Eſt enim Blæſitas uitium oris, ſicut & κοιλοστομία: ſed blæſi diſtorquent literas, ex oris tortura: κοιλόστομοι autem è palato loquuntur, aut è naribus. βλαιοστὸς autem & ῥαιβὸς, ſunt uitia crurum diſtortorum, ualgiorum & uacciorum, ut apud Galenum uidere eſt.
Hier das ganze nochmal als Scan.
(Quelle, Scaliger, De causis ...)