von Luna » Mi 22. Jul 2015, 15:30
Id consilium Helvetiis nuntiatum est.
Orgetorigem ex vinculis causam dicere coegerunt.
Die causam agendi statuta
Orgetorix ad iudicium omnem suam familiam, ad decem milia hominum,
duxit.
Etiam omnes socios suos,
quorum magnam multitudinem habebat,
ad hunc locum vocavit.
Per eos,
ne causam diceret,
se eripuit.
Cum civitas eo tumultu mota
arma caperet
magistratusque multitudinem hominum ex agris cogerent,
Orgetorix vita cessit.
Nonnulli autem Helvetii putabant
eum sua manu mortem invenisse.
Post eius mortem Helvetii tamen id,
quod statuerant,
perficere finesque suos relinquere cupiebant.
Caesar ad eos prohibendos Roma cessit,
in Galliam venit
et bellum Gallicum coepit.
16), (18) Helvetii, Helvetiorum m. – die Helvetier
(2), (4), (15) Orgetorix, Orgetorigis m. – Orgetorix (helvetischer Fürst)
(2) ex vinculis – in Ketten (gelegt)
(2) causam dicere – sich verantworten
(3) dies f. (Abl.: die) – Termin
(4) ad decem milia – ungefähr zehntausend
(11) eripere, eripio, eripui, ereptum – losreißen
(20) perficere, perficio, perfeci, perfectum – vollenden
(21) Roma, Romae f. – Rom
(22) Gallia, Galliae f. – Gallien
(23) Gallicus, -a, -um – gallisch