In tanto civitatis discrimine diutius tacere non possum. Nimis saepe accidit, ut de insidiis in cives innocentes factis certiores fiamus, quae ab islamistis civitati nostrae parantur. Quis nostrum, quod hoc anno, quod superioribus annis in Gallia, in Belgio, in Germania, in Russia, quin etiam in Austria factum est, aequo animo tolerabit? Caedes innumerabiles , quibus isti civitates orientales terrent, praetereo. Quarum tantam cladem cum video, nil mihi in mentem venit nisi illud Lucreti
: tantum religio potuit suadere malorum.In tanto discrimine moderatores nostros, quibus salus et securitas civium commissa est, officio suo omnino deesse apparet. Qui quamvis omnibus modis videre debeant, ne quid detrimenti res publica capiat, animos civium sedant, pericula imminentia neglegunt et , cum trucidatos miserentur, non desinunt dictitare Mahumetanos ad Europam pertinere. Accedit, ut una cum diurnariis eos, qui monent, ne maior illorum multitudo in civitatem nostram immittatur, odii peregrinorum insimulent eosque ipsos sollicitationis coarguant, qui de crescente Mahumetanorum multitudine solliciti sunt.
O di immortales! Maximo errore sunt capti, qui credant Mahumetanos sine periculo civitati nostrae adiungi posse. Nonne eorum religio artissimum societatis, id est civitatis, vinculum habetur? Nonne eorum religio cum re publica coniunctissima esse solet ? quomodo igitur fieri potest, ut civitati nostrae occidentali adiungantur, quae a civitate islamica tantum differat?
Sed iis, qui credula mente somniant adiunctionem Mahumetanorum fieri posse, documento sint Turci in urbibus nostris viventes. Qui – ut de patria mea dicam - cum civitate Austriaca essent donati, nuperrime fanaticos Erdoganii asseclas se praestiterunt, cum vexilla Turcica vibrantes magno cum clamore probaverunt, quidquid tyrannus Turcus in adversarios suos constituisset. Ex quo facile videri potest Turcos eos esse, non Austriacos.
Praeterea timendum est, ne rebus ingravescentibus maior multitudo eorum, quos tyrannus insectatur, in Europam profugiat. Ita facile fieri poterit, ut inter Turcos media in Europa graves discordiae exoriantur.
Sed gubernatores nostri, quorum interesse credas iura humana valere, cum tyranno Turco de profugis remittendis paciscuntur haud ignorantes ea ipsa iura in Turcia minime valere.
Gubernatores nostri, quorum interesse credas civitates nostras valere, nec periculis futuris nec sceleribus commissis deterrentur, quin plures Mahumetanos in Europam immittant, scilicet haud ignorantes eos civitati nostrae numquam adiunctum iri.
Gubernatores nostri, quos consilio ac ratione agere credas, sine ullo consilio ac temere agunt, nisi forte credas consilio eos civitati nostrae interitum parare.