Salvete, sodales doctissimi!
Frustra adhuc quaero verbum Latinum, quo vehiculum illud tam pueris quam adultis in dies acceptius declaretur! neque apud Davidem Morgan neque in lepidissimo illo de anate libello ("Find the duck / My first thousand words in Latin"), quem Patricium Owens Americanum ipsum (de lexico Morganiano optime meritum) Latine reddidisse modo vidi, neque in "lexico visuali" Roberti Maier quicquam inveni idoneum. Quis vestrum habet quod mihi suadeat? Pergratum fuerit. Ipsi mihi nihil in mentem venit nisi "birota pedalis /plantaris (pedibus/plantis protrudenda)".
Absque dubio autem - si rem ipsam spectes - est birota habenda. quo nomine minime novato, sed antiquo (!) proprie, ut videtur, quoddam genus currus binis rotis instructum denotatur. Si igitur hodie eodem illo verbo nostrum "bicyclium" nuncupare audemus, non possumus quin concedamus quidlibet, quod binis sit rotis instructum, esse birotam.
Bene valeatis!
P.S.: omnia fere, quae scripta vidi in libello "anatino", mihi admodum probantur. una autem ex paucis rebus, quas paululum miratus sum, haec est, quod "pets" Latine redduntur per verbum "animalium familialium". id quidem in dubium vocare per me licet, utrum animalia illa "domestica" appellanda sint necne. nonne tamen id quidem satis certum est "bestias" esse nominandas potius quam "animalia" (quo vocabulo et ipsi homines comprehendimur)? quid censetis?
P.S.: Idem rogabam in prosopobiblio (quo si cui vestrum sit accessus, responsa videat hoc loco (https://www.facebook.com/groups/1988529 ... 403968710/). ubi hoc iam est responsum, id quidem genus, quod vi electrica propellatur, fortasse appellari posse "tabulam electricam").