mystica hat geschrieben:Ob eam causam intellegere non possum, cur Papa Franciscus fidelibus suis ritu Latinae Sanctae Missae interdicat.
Responsum est simplicissimum:
Cum Missa Tridentina evangelio Iesu Christi nihil commune est.
Dei filius homo factus non est ad Missam Tridentinam instituendam.
Cultus nimius, splendidior tumidiorque fideles avertit a nuntio evangelii et praeceptis magistri divini,
quae in sermone in monte habito inveniuntur et in illa lege duplice, quae nos admonet,
ut nos ipsos et proximos diligamus. Omnia cetera sunt parvi, immo minini momenti in
comparatione eius legis. Cultu ritibusque colendis nemo redimitur nec homo vere Christianus fit.
igitur ex fructibus eorum cognoscetis eos
Ceterum censeo multos ex sacerdotibus Missae Tridentinae faventes esse "neuroticos",
qui se ipsos in medio ponere velint.Quorum gestus et habitus inter missam ostenti quadam non carent
absurditate ac "theatralitate" et ab homine moderno mirissimi putantur.
Mihi persuasi Iesum, si reverteretur, primum istum cultum abrogaturum fuisse dicens:
Qua de causa mei patris domum reddidistis speluncam rituum absurdissimorum, qui
nulli usui sint nisi iis, qui eos vestimentis pulchris et sumptuosissimis induti agunt.
https://www.youtube.com/watch?v=JyONb2PGSZUDic mihi, quaeo, mea mystica optima: Cui bono his temporibus minime iucundis?
Nonne mundo sunt problemata generis omnino alterius?
Nonne illa missa nil est nisi quoddam "opium", quod populo porrigitur cuiusque effectus in
vita cottidina celerrime remittat et homines relinquat spe deiectos ac auxilio vero carentes.
Papa Franciscus quidem maiore fide dignus est quam qui ei praecesserat et theologus verba perpulchra
facere potest, sed ecclesiam vitiorum pessimorum plenum reliquit, ex qua quasi effugisse videtur.
Ex fructibus ...