Quaeritur fabula de quodam navis praefecto, qui robore erat ingenti et minima humanitate. Postremo oculorum vim amisit. Fabula in pelliculam ex partibus quattour compositam mutata ante annos L transmissa est.
Nomen fabulae Theodiscum? Nomen auctoris? Nomen actoris, qui partes egit primas?
Musicus quidam amico interroganti, quam inscriptionem posteri domui Vindobonensi, ubi ille habitaret, in honorem eius quondam affixuri essent, nil nisi hoc respondisse fertur: “ Habitationem licet conducas.“
quis musicus?
ego sum medio quem flumine cernis,
stringentem ripas et pinguia culta secantem,
caeruleus Thybris, caelo gratissimus amnis
Ecce novum aenigma, amici excellentissimi: Saec. XVIII iussu imperatricis in urbe Europaea aedes sacra destructa est, ut spatium exstruendi esset theatri. Quod quidem ex parte ab illa aede sacra nominatum est. Quae imperatrix? Quae urbs? Quae aedes sacra? Quod theatrum?