Abhinc ... annos

Quo in foro Latine colloquamur!

Moderatoren: Zythophilus, marcus03, Tiberis, ille ego qui, consus, e-latein: Team

Re: Abhinc CCXIX annos

Beitragvon medicus » Sa 18. Mär 2023, 17:38

Dramaticus et lyricus Fredericus Hebbel natus est.
medicus
Augustus
 
Beiträge: 6623
Registriert: Do 9. Dez 2010, 11:39

Re: Abhinc DIX annos

Beitragvon medicus » So 19. Mär 2023, 11:34

Papae Leoni X. elephas dono datus est, qui nomen accepit HANNO et a papa valde amatus est.
https://de.wikipedia.org/wiki/Hanno_(Elefant)
medicus
Augustus
 
Beiträge: 6623
Registriert: Do 9. Dez 2010, 11:39

Re: Abhinc XCV annos

Beitragvon marcus03 » So 19. Mär 2023, 13:11

Ioannes Kueng theologus contumacissimus et sacerdos nascitur in oppido Sursee in Helvetia sito.
Tubingae docuit ad annum MCMXCVI. Anno MCMLXXIX licentia fidem Catholicam docendi
privatus est a papa Ioanne Paulo II, quae res flagitium effecit illo anno.
Tum theologiam Oecomenicam docuit. Promotus valde versatus est in operibus philosophi HEGEL.
Innotuit instituto a se condito, quod WELTETHOS appellatur. Cui praefuit ad annum MMXIII.
Qui id semper studuit, ut pax fieret inter religiones magnas.

In Deum credere simile est nandi periculi: rei cuidam te credas opus est visurus,
an sustinearis.


Religio evolutionem interpretetur licet. De evolutione id dixerit, ad quod ea spectet,
quod rerum naturae investigatio in illa non cognoscere, sed suspicari tantum possit.


Restat quaestio, qua ex causa aliquid inveniatur nec nihil.



Coelibatus inhumanus est et sacrae scripturae non respondet.


Qui scit multum, idem scit, quid nesciat- saltem si sapiens est.


Potestate carere Christiano dedecori non est.



https://de.wikipedia.org/wiki/Hans_K%C3%BCng
marcus03
Pater patriae
 
Beiträge: 11629
Registriert: Mi 30. Mai 2012, 06:57

Re: Abhinc DCXXX annos

Beitragvon Zythophilus » Mo 20. Mär 2023, 07:33

Qui tacuit, moritur deiectus ponte sacerdos
atque undis fluuii rege iubente perit.

https://upload.wikimedia.org/wikipedia/ ... _moste.jpg
Zythophilus
Divi filius
 
Beiträge: 17028
Registriert: So 22. Jul 2007, 23:10
Wohnort: ad Vindobonam

Re: Abhinc CXCV annos

Beitragvon marcus03 » Mo 20. Mär 2023, 09:28

Henricus Ioannes Ibsen poeta dramaticus lyricusque Norvegicus in lucem editur Skieni.
Obiit a.d. X Kal. Mai anno MCMVI in suae patriae capite, quod olim Christiania nominatum est.
Qui acerrime invectus est in mores et "vitae mendacium" suae aetatis.
Aliter ac Augustus Strindberg ab feminis stetit in sexuum pugna.

Paucos novi, qui mundum reddere velint meliorem,sed clavum in pariete defigere possint.


Horribile est illud, quod nos allicit simulque terret.


In potestate nostra non est, cuius amore capiamur.


Femina potentissimum est in mundo. Cuius inmanu positum est, ut virum eo ducat,
ubi eum versari Deus velit.


Alterum amamus, una cum altero libenter esse velimus.


Desiderium lucis est, quod vita praecipit nobis.


Beatitudo imprimis in eo posita est, ut conscii simus innocentiae.

Noli umquam braccas induere optimas profecturus ad libertatem et veritatem defendendam.



https://de.wikipedia.org/wiki/Henrik_Ibsen
marcus03
Pater patriae
 
Beiträge: 11629
Registriert: Mi 30. Mai 2012, 06:57

Re: Abhinc MMLXV annos

Beitragvon medicus » Mo 20. Mär 2023, 17:47

Publius Ovidius Naso poeta natus est Sulmonae.
medicus
Augustus
 
Beiträge: 6623
Registriert: Do 9. Dez 2010, 11:39

Re: Abhinc ... annos

Beitragvon marcus03 » Mo 20. Mär 2023, 17:55

Et anno proximo denuo illo die natus erit et omnibus diebus, dum genus humanum eius memor erit. :wink:
marcus03
Pater patriae
 
Beiträge: 11629
Registriert: Mi 30. Mai 2012, 06:57

Re: Abhinc LXIX annos

Beitragvon Tiberis » Mo 20. Mär 2023, 19:14

Christophorus Ransmayr est natus scriptor apud nos
nobilis et summo praeditus ingenio.
ego sum medio quem flumine cernis,
stringentem ripas et pinguia culta secantem,
caeruleus Thybris, caelo gratissimus amnis
Benutzeravatar
Tiberis
Pater patriae
 
Beiträge: 11896
Registriert: Mi 25. Dez 2002, 20:03
Wohnort: Styria

Re: Abhinc CCCXXXVIII annos

Beitragvon marcus03 » Di 21. Mär 2023, 10:21

Iohannes Sebastianus Bach componista, cantor, violinista, organoedus Theodiscus nascitur Ysenaci.
Obiit a.d. V Kal. Aug. anno MDCCL Lipsiae, ubi in ecclesia Sancti Thomae sepultus est.
Quem in numero musicorum notissimorum et feracissimorum duci quis non ignoret?
Cui fuerunt liberi XX, quorum plurimi aetate puerili decessisse feruntur.
Ipse fuit proles octava et minima natu, quae nomine Sebastiani appellari solita est.

Semper id studendum est, ut malleus rectus tempore feriatur recto.


Cui ars est vitae, eius vita artificium est magnum.


Mortem vincere nemo potest.


Deo summo soli honori, proximo, ut se doceat ex eo.
marcus03
Pater patriae
 
Beiträge: 11629
Registriert: Mi 30. Mai 2012, 06:57

Re: Abhinc CXCI annos

Beitragvon Tiberis » Mi 22. Mär 2023, 01:43

WIMARIAE VITA DECESSIT GOETHE POETA
PRINCEPS QVI FVERAT CERTVS IN ARTE SVA
ego sum medio quem flumine cernis,
stringentem ripas et pinguia culta secantem,
caeruleus Thybris, caelo gratissimus amnis
Benutzeravatar
Tiberis
Pater patriae
 
Beiträge: 11896
Registriert: Mi 25. Dez 2002, 20:03
Wohnort: Styria

Re: Abhinc C annos

Beitragvon marcus03 » Mi 22. Mär 2023, 09:25

Marcellus Marceau pantomimus Francogallus nascitur Argentorati.
Obiit a.d. X Kal. Oct. anno MMVII Cadurcae.
In scaena apparere solitus est ore colore albo obducto, petaso tuberoso floreque rubro.

Lingua primo momento semper obstaculum colloquendi.

Non invenitur risus aut Theodiscus aut Anglicus aut Italianus aut Russicus.
Risus hominum est differentia carens quaque.

Gestus sunt cogitata, quae reddita sunt visibilia.

Tributarii sunt ii, qui inviti sanguinem dant dono.


https://de.wikipedia.org/wiki/Marcel_Marceau
marcus03
Pater patriae
 
Beiträge: 11629
Registriert: Mi 30. Mai 2012, 06:57

Re: Abhinc XCII annos

Beitragvon marcus03 » Do 23. Mär 2023, 09:32

Richardus Augustus Reitzenstein philologus Theodiscus et religionum historicus obit Gottingae.
Natus est a.d. IV Non. Apr. anno MDCCCLXI Bratislaviae.
Qui optime meruit de mysteriorum Hellenismi religionum investigatione, antiquitatis synkretismi,
gnoseosque pro interpretatione Novi Testamenti.
Aliquid momenti habuit ad Rudolphus Bultmann et Theognidis inquisitione.

https://de.wikipedia.org/wiki/Richard_Reitzenstein
marcus03
Pater patriae
 
Beiträge: 11629
Registriert: Mi 30. Mai 2012, 06:57

Re: Abhinc XCVII annos

Beitragvon marcus03 » Fr 24. Mär 2023, 10:45

Dario Luigi Angelo Fo scriptor, scaenarum dispositor, componista, narrator, actor
Italianus nascitur Sangiano.
Obiit a.d. III Id. Oct. MMXVI Mediolani.
Litterarum praemium Nobelianum accepit anno MCMXCVII.
Qui rationes artis renovavit, quae "Commedia dell’arte" appellatur.
Pro pace contendit cum uxore, actrice Franca Rame.

Flagitia, nisi invenirentur, inveniri opus esset, quae sunt instrumenta necessaria ad potentium
potentiam conservandam et suppressorum indignationem dirigendam falsam in partem.


https://de.wikipedia.org/wiki/Dario_Fo
marcus03
Pater patriae
 
Beiträge: 11629
Registriert: Mi 30. Mai 2012, 06:57

Re: Abhinc CCXXII annos

Beitragvon marcus03 » Sa 25. Mär 2023, 10:43

Novalis scriptor et philosophus Theodiscus obit Leucopetrae.
Natus est Georgius Philippus Fredericus de Hardenberg in Saxonia-Anhaltino
a.d. VI Non. Mai anno MDCCLXXI.
Innotuit fabula romanensi fragmentaria, quae inscribitur HEINRICH VON OFTERDINGEN, et
illis HYMNIS NOCTI DEDICATIS.

Si theoria exspectet, dum probetur, numquam fieret.


De quo loqueris, id non habes.


Vita fabula romanensis nobis data sit non oportet, seb fabula a nobis scripta ipsis.


Vir lyricus, femina epica, coniugium dramaticum.


Adhuc quisque, qui id studuit, ut in orbe paradisum exstrueret, gehennam peperit.


https://de.wikipedia.org/wiki/Novalis
marcus03
Pater patriae
 
Beiträge: 11629
Registriert: Mi 30. Mai 2012, 06:57

Re: Abhinc CXCV annos

Beitragvon medicus » Sa 25. Mär 2023, 19:06

Franciscus Schubert unicun concentum musicum publicum exhibet in societate musica Vindobonae.
medicus
Augustus
 
Beiträge: 6623
Registriert: Do 9. Dez 2010, 11:39

VorherigeNächste

Zurück zu Latine loquendi



Wer ist online?

Mitglieder in diesem Forum: 0 Mitglieder und 11 Gäste