von Tiberis » Sa 25. Mär 2023, 01:18
Recte mones, optima mystica, nos aenigmata neglexisse. Quamobrem argumentum libri a scriptore Austriaco compositi, quem modo iterum summa cum voluptate legi, vobis proponere ausim:
De musico scripturus est opusculum
multos per annos , nec tamen sententiam
primam efficit multis retentus causulis,
sive arbitratur solitudinem suam
sese impedire, seu sororem garrulam.
profectus est ad urbem in insula sitam,
quam sperat ad scribendum idoneam fore.
hic cum recordatur misellae feminae,
cui sors maritum iniqua quondam perdidit,
non iam redire ad inceptum potest suum:
petit sepulcrum, quod maritum condidit;
ambos sepultos esse nunc ibi videt,
mortem sibi cum consciisset femina.
a) inscriptio libri?
b) quis scriptor?
c) nomen musici?
d) nomen urbis?
e) nomen eius, qui illud opusculum scripturus est
ego sum medio quem flumine cernis,
stringentem ripas et pinguia culta secantem,
caeruleus Thybris, caelo gratissimus amnis