Moderatoren: Zythophilus, marcus03, Tiberis, ille ego qui, consus, e-latein: Team
Annis prioribus putabam quemque, qui aliquid ageret miri, esse mirum.
Nunc scio illos esse miros, qui alios appellent miros.
Si confectoriis essent parietes e vitro facti, homo quisque carne careret.
Postremo amor, quam sumis, idem est ac amor, quem facis.
Animo est forti quicumque hastam non abicit.
Primo homo spes vanas amittit, tum dentes, postremo vitia sua.
Fatum nostrum ex eo pendet, quod animus noster sequi constituit.
Ars desinit ars esse, cum nihil iam est nisi iucunda. Artis est nos delectare et concutere.
Paenitentia ad irritum cadit, cum in eadam condicione denuo idem agimus.
Iudicia pleraque plus produnt de iudicante quam de iudicato.
Saepe cuidam dicimus: Utinam hoc prius fecisses!
Si quidem hoc prius fecisset, eum irrisissemus.
Si alter rixari non vult, duo non possunt rixari.
Iesu euangelium non erat hoc: Nolite ad genua mea procumbere! Meo more proficiscimini!
Id, quod maxime metuimus, saepe est, quod maxime speramus.
Fabulae genus litterarum est ultimum, quod nos ad credendum abducit amori esse facultatem,
ut fiat in terris.
Quamdiu homines animalia occidere non desinunt, tamdiu bella non desinent gerere.
In ecclesia inveniuntur metus, culpa,sacrificia, sed opus sunt fides, fieri, qui sumus, liberatio.
Fortasse timeo, ne sint plus rerum mea in philosophia quam in caelo et terra.
Necessitas in ratione posita est, qua de rebus loquamur, nec in rebus, de quibus loquimur.
Logica veritatem agitat adversum arborem
Qui non amantur pueri et puellae, adulti fiunt, qui non ament ipsi.
Sunt, qui lacunas relinquant, quibus substituantur ipsi.
Morbi omnium periculossimi etiamnunc sunt hi: odium, invidia, avaritia
Tempus sistatur non licet, sed amoris causa interdum ultro subsistit.
Virtutes magnae hominem reddunt admirabilem, amabilem parva vitia.
Vera vivendi ars in eo posita est, ut in rebus cottidianis cognoscamus miracula.
Qui alios reddere vult bonos, eos imprimis beatos reddat opus est.
.Desperare est praesentibus proditis futura prodere
Cum amico in caligine ambulare mallem quam in luce sola .
Res omnium optimae, quae inveniuntur in terra, nec videantur nec audiantur licet.
Quas corde sentiri opus est.
Nemo est, qui frustra vivat, si aliorum onus reddere studeat leviorem.
Lacrimas profundebam, cum mihi non essent calcei, quoad offenderem, cui non erant pedes.
Me tum maxime ama, cum minine digna sum amore. Amore enim maxime indigeo eo tempore.
Indulgentia caput est summi momenti societatis cuiusque; mentis est habitus, quae cogitata omnium
optima recipiat.
Optime eruditus est, qui plurimum intellegat vitae, in qua est positus.
Alteris inter se aliquid fieri non posse dicentibus alteri id ipsum perfecerunt.
Si verum est violinam esse instrumentum musicum omnium perfectissimum,
lingua Graeca violina est cogitationis humanae.
Mitglieder in diesem Forum: 0 Mitglieder und 48 Gäste