Moderatoren: Zythophilus, marcus03, Tiberis, ille ego qui, consus, e-latein: Team
Tiberis hat geschrieben: quaedam verba auxiliaria, velut posse,debere, oportere, licere eqs, in consuetudinem Theodiscam non cadunt,
A victore stamus! Qua de causa nos praebemus victos?
Qui autem sperant in Domino mutabunt fortitudinem adsument pinnas
sicut aquilae current et non laborabunt ambulabunt et non deficient.
Omni vi Bruesewitz magna clamans voce restitit, ne Deus oblivione obrueretur
in societate humana.
Sed et invocabat ecclesiam, ut esset refugium.
Musica est silentium inter sonos situm.
Revere rure versamur - paena coma oluit stabuli odorem.
Drama musicum est delectatio iucunda, quae etiam melior esset, nisi cantaretur in illo.
Cave caupones ridentes et sacerdotes lacrimantes!
Gnaeus Iulius Agricola, vetere et inlustri Foroiuliensium colonia ortus, utrumque avum procuratorem Caesarum habuit, quae equestris nobilitas est. Pater illi Iulius Graecinus senatorii ordinis, studio eloquentiae sapientiaeque notus, iisque ipsis virtutibus iram Gai Caesaris meritus: namque Marcum Silanum accusare iussus et, quia abnuerat, interfectus est. Mater Iulia Procilla fuit, rarae castitatis. In huius sinu indulgentiaque educatus per omnem honestarum artium cultum pueritiam adulescentiamque transegit. Arcebat eum ab inlecebris peccantium praeter ipsius bonam integramque naturam, quod statim parvulus sedem ac magistram studiorum Massiliam habuit, locum Graeca comitate et provinciali parsimonia mixtum ac bene compositum. Memoria teneo solitum ipsum narrare se prima in iuventa studium philosophiae acrius, ultra quam concessum Romano ac senatori, hausisse, ni prudentia matris incensum ac flagrantem animum coercuisset. Scilicet sublime et erectum ingenium pulchritudinem ac speciem magnae excelsaeque gloriae vehementius quam caute adpetebat. Mox mitigavit ratio et aetas, retinuitque, quod est difficillimum, ex sapientia modum.
Homo bestia est rapax. Omnes bestias homo iam privavit earum virtutibus.
Nullae supra eum sunt nisi aves.
Voluptas quidem quaeque cupit perpetuitatem, cupit profundam, profundam perpetuitatem.
.
Homines, qui gravitatem appetunt, homines esse solent mali: eorum modus est unicus se perferendi ipsos.
Iocus epigramma cuiusdam sensus mortis.
Homo quiddam est, quod sit superandum.
Alteri magna laude pudici redduntur, protervi alteri.
Mediocrem esse mediocri est beatitudini.
Nihilista homo est, qui mundum, qualis sit, non esse oportere iudicet, et mundum,
qualem esse oporteat, non esse.
Amor et crudelitas sibi non repugnant: in hominibus firmissimis et optimis semper inveniuntur iuncti.
Mitglieder in diesem Forum: 0 Mitglieder und 5 Gäste