Abhinc ... annos

Quo in foro Latine colloquamur!

Moderatoren: Zythophilus, marcus03, Tiberis, ille ego qui, consus, e-latein: Team

Re: Abhinc ... annos

Beitragvon marcus03 » So 27. Aug 2023, 06:35

Georgius Guilhelmus Fredericus Hegel philosophus Theodiscus in lucem editur Stutgardiae.
Decessit a.d. XVIII Kal. Dec. anno MDCCCXXXI Berolini, quo tempore pestilentia hanc urbem vexabat.
Qui erat ultimus et gravissimus ex eorum, qui Idealismo faverunt Theodisco.

Quodcumque in mundo corruptumst, iustis ex causis corruptumst.

Ars paedagogica est illa ars, quae homines reddit honestos.

Quodcumque invenitur, sanumst.

Innocentem esse est voluntate carere. Qui innocens est, malus non est et ea ex causa ipsa bonus non est.

Populus est rei publicae ea pars, qui nescit, quid velit.

Qui magna cupit, se cohibeat opusst. Qui autem omnia cupit, revera nihil cupit nec aliquid efficit.

Homo liber ab invidia liber est.
marcus03
Pater patriae
 
Beiträge: 11771
Registriert: Mi 30. Mai 2012, 06:57

Re: Abhinc MMCDLXXXI annos

Beitragvon Zythophilus » So 27. Aug 2023, 07:21

Contigit Argiuis iunctis deuincere Persas:
Victa Plataeenses agmina abire uident.
Zythophilus
Divi filius
 
Beiträge: 17290
Registriert: So 22. Jul 2007, 23:10
Wohnort: ad Vindobonam

Re: Abhinc MCDLXXXI annos

Beitragvon Zythophilus » So 27. Aug 2023, 20:47

Caesarius moritur, qua labitur unda Rhodani.
Christicolis praesul iussa precesque dedit.
Zythophilus
Divi filius
 
Beiträge: 17290
Registriert: So 22. Jul 2007, 23:10
Wohnort: ad Vindobonam

Re: Abhinc MDXCIII annos

Beitragvon Zythophilus » Mo 28. Aug 2023, 07:20

Augustinus obit, Dominum qui maxime amauit
pectoribusque quies denique grata datur.
Zythophilus
Divi filius
 
Beiträge: 17290
Registriert: So 22. Jul 2007, 23:10
Wohnort: ad Vindobonam

Re: Abhinc CCLXXIV annos

Beitragvon marcus03 » Mo 28. Aug 2023, 09:04

Ioannes Wolfgangus Goethe poeta, vir civilis, naturae investigator in lucem editur Francfordi,
quod situm est ad Moenum.
Animam efflavit a.d. XI Kal. Apr. anno MDCCCXXXII Vimariae.

Ex pectore provenire opus est, quod pectora movere velimus aliorum.

Ex saxis quoque, quae nobis obiciuntur euntibus, res exstrui licet pulchras.

Homini potius conspicitur, quod desiderat, quam quod possidet.

Qui et amare et errare desiit, curet se sepeliendum!

Si beatus esse vis, dum vivis, aliorum auge beatitudinem!
Nam gaudium, quo aliis afficimus, in pectus revertetur nostrum proprium.

Beatus nullus est animus nisi qui amat.

Generosus, opifer probusque esto homo!

Qui bonum sibi exoptat, prior sit bonus!

Multo animi opus est, ne mundum aegre ferre incipiamus.

Quisque quidem audit, quod intellegat.

Cum eo, quód scimus, augetur id, de quo dubitemus.







marcus03
Pater patriae
 
Beiträge: 11771
Registriert: Mi 30. Mai 2012, 06:57

Re: Abhinc DCCLXII annos

Beitragvon Zythophilus » Di 29. Aug 2023, 07:15

Papa fit Vrbanus Romanus nomine quartus,
cui toga non fuerat purpurea ante uiro.
Zythophilus
Divi filius
 
Beiträge: 17290
Registriert: So 22. Jul 2007, 23:10
Wohnort: ad Vindobonam

Re: Abhinc CVIII annos

Beitragvon marcus03 » Di 29. Aug 2023, 12:22

Ingrid Bergman actrix Suescica nascitur Holmii.
Obiit a.d. IV Kal. Sept. anno MCMLXXXII Londinii.
Ter illud praemium accepit, quod OSCAR appellatur.
Una ex pellicularum historiae gravissimis et populo gratissimis actribus erat,
quae olim pellicula innotuit, quae CASABLANCA inscribitur, qua cum illo Humphrey Bogart
partes egit primas.

Nihil me paenitet, quod egi.Quod non egi, me paenitet.

Osculum naturae est dolus amabilis ad colloquium interpellandum, cum verbis opus non iam sunt.

Manere posse virtus magna, non posse etiam maior virtus.

Plerique infelices sunt, quod, cum sunt felices, etiam feliciores fieri volunt.

Dum vivis,optes licet,turbam sequaris an fugias istam.

Beatus est, qui bona est valetudine et memoria mala.

Tamdiu iuvenis es, quamdiu diem natalem oblivisci nequis tuum.

Beatitudo semper est ea, quam ducis beatitudinem.

Meam vitam duco mirificam. Egi, quod mihi fuit voluptati.
Mihi dono dati sunt animus et impetus pericula subeundi. Quibus ducta sum.
Ad hoc hilaritatis habui voluntatem et mens sana quaedam. Mea vita abundavit rebus iucundis.



https://de.wikipedia.org/wiki/Ingrid_Bergman
marcus03
Pater patriae
 
Beiträge: 11771
Registriert: Mi 30. Mai 2012, 06:57

Re: Abhinc DCCLXII annos

Beitragvon Zythophilus » Mi 30. Aug 2023, 09:58

Papa fit Vrbanus Romanus nomine quartus,
cui toga non fuerat purpurea ante uiro.
Zythophilus
Divi filius
 
Beiträge: 17290
Registriert: So 22. Jul 2007, 23:10
Wohnort: ad Vindobonam

Re: Abhinc MCDXLIII annos

Beitragvon marcus03 » Mi 30. Aug 2023, 10:49

Flavius Theodoricus Magnus, rex imperi Austrogothorum, obit Ravennae annos fere LXX natus.
Quem natum esse inter annum CDLI et annum CDLVI in Pannonia peritus putant.
Aliquamdiu et Visigothis imperavit illo Oadovacario victo.
Inter antiquitatis exeuntis homines habetur gravissimos.

https://de.wikipedia.org/wiki/Theoderich_der_Gro%C3%9Fe
marcus03
Pater patriae
 
Beiträge: 11771
Registriert: Mi 30. Mai 2012, 06:57

Re: Abhinc MMXI annos

Beitragvon marcus03 » Do 31. Aug 2023, 11:00

Caligula imperator Romanus nascitur Gaius Caesar Augustus Germanicus Antii.
Imperavit annos IV et menses V ab anno XXXVII ad annum XCLI Tiberii successor.
Obiit a.d.IX Kal. Feb. anno XLI Romae annos XXVIII natus tantum natus.
Inter alia mare flagitari et equum suum consulem redidisse fertur consulem.
Qui qua fuerit vesania, disputetur.
Philo Alexandrinus eum describit arrogantem et cynicum nec amentem.

https://de.wikipedia.org/wiki/Caligula# ... r_Wahnsinn
marcus03
Pater patriae
 
Beiträge: 11771
Registriert: Mi 30. Mai 2012, 06:57

Re: Abhinc MDCCCLXII annos

Beitragvon Zythophilus » Do 31. Aug 2023, 15:38

Lanuuii est princeps Augustus Commodus ortus;
Cui genitor sapiens nomine Marcus erat.
Zythophilus
Divi filius
 
Beiträge: 17290
Registriert: So 22. Jul 2007, 23:10
Wohnort: ad Vindobonam

Re: Abhinc XXXVIII annos

Beitragvon Zythophilus » Fr 1. Sep 2023, 06:11

In medio Oceano est inuenta Titanica nauis,
nanti fracta diu qua glacie sita erat.
Zythophilus
Divi filius
 
Beiträge: 17290
Registriert: So 22. Jul 2007, 23:10
Wohnort: ad Vindobonam

Re: Abhinc CCCVIII annos

Beitragvon marcus03 » Fr 1. Sep 2023, 08:56

Ludovicus XIV, rex Francogallus, obit in regia Versaliarum.
In lucem editus est Non. Sept. anno MDCXXXVIII in regia nomine Saint-Germain-en-Laye.
Quem SOLIS REGEM appellari quis non noverit?

Res publica, haec sum ego!

Qui decipere nescit, nescit imperare.

Cum insigni quoque, quod tribuo cuidam, mihi paro IC invidos unumque ingratum.

Ars rei publicae gubernandae in eo positum est, ut temporibus recte serviatur.

Reverentia, quam mundus nobis habet, plus efficit exercitibus potentissimis.

Numquam aliquid magni, pulchri, eximii assequemur, nisi ante de eo magis meliusque
deliberaverimus ceteris .

Europam unire facilius factu est quam duas feminas rixa inimicissimas alteram cum altera reconcilare.
marcus03
Pater patriae
 
Beiträge: 11771
Registriert: Mi 30. Mai 2012, 06:57

Re: Abhinc MDCII annos

Beitragvon Zythophilus » Sa 2. Sep 2023, 08:36

Flauius Augustus moritur Constantius audax,
qui studuit Romae reddere regna potens.
Zythophilus
Divi filius
 
Beiträge: 17290
Registriert: So 22. Jul 2007, 23:10
Wohnort: ad Vindobonam

Re: Abhinc ... annos

Beitragvon marcus03 » Sa 2. Sep 2023, 10:52

Ludovicus Philippus Albertus Schweitzer medicus, theologus, philosophus, pacis amantissimus humanistaque obiit Lambarenae, qui locus in Africa situs est. Nomen sibi vult: conari volumus
In lucem est editus apud Colmariam anno MDXXXVII.
Qui inter alia innotuit opere anno MCMXIII prolato, quod inscribitur "Iesu vitae Investigandae Historia",
in quo nos de illa vita vera paene nihil nosse confirmat.

Nihil magni est momenti nisi amoris vestigia,
quae relinquemus decedentes.


Multi se infelices esse sciunt,
sed etiam plus hominum se esse beatos nesciunt.


Aetate vivimus periculosa, qua homo natura potitus est,
priusquam se coercere didicit ipsum .

Scientia infinita, infinita cogitatio.

Nihil doceas licet nisi quod ipse conficere possis.

Qui se esse Christianum credit, cum ecclesiam petat,errat.
Item in autocinetum non convertimur autoraedarum receptaculo intrato.

Ars athletica ludusque et bellum et caedem compensare possunt.

Nobis est cavendum, ne iis, quos amemus, probrio demus fiduciam minorem,
cum nos omni tempore corda sua perspicere non patiuntur.

Vivus sum,qui vivere velit, media in viva, quae vivere velint.

Homo tum ethicus est, cum sibi vita per se, herbarum et bestiarum vitam tam sacram aestimat
quam sua propria se ei dans subventurus.

Omnia optima et perfecta cum amore coniuncta sunt.

Precationibus mundus non mutatur, mutatur homo. Et homines mutant mundum.

Sperans ad lunam pervenire homo flores comtemplari obliviscitur ante pedes florentes suos.

Creaturarum omnium miserendo homo demum revera redditur homo.

Animi concitatio incitamentum est bonum, sed citius comburitur, quod doleo.

Exemplum bonum non est una ex facultatibus aliorum corda movendi,facultas est unica.
marcus03
Pater patriae
 
Beiträge: 11771
Registriert: Mi 30. Mai 2012, 06:57

VorherigeNächste

Zurück zu Latine loquendi



Wer ist online?

Mitglieder in diesem Forum: 0 Mitglieder und 6 Gäste