Moderatoren: Zythophilus, marcus03, Tiberis, ille ego qui, consus, e-latein: Team
Zythophilus hat geschrieben:Gregorius Magnus
Zythophilus hat geschrieben:Romulus Augustus
A deo olim rogatus: "Ubi sunt virtutes innatae, quas tibi dono dedi?", ei notarum volumen musicarum porrigam meum TE DEUM continens.
Qui turres exstruere vult altas, in fundamento ponendo diu versari debet.
Tu quidem me aliter scribere velis. Hoc quidem faciam, sed mihi non licet.
Deus me ex mille hominibus elegit tributurus mihi illas virtutes ipsas.
Cui rationem reddere debebo. Qui ante Deum starem omnipotentem alios sequens pro eo?
Cor nostrum unicus fons verus est artis, animi integri sermo puerilis.
Imago quaeque plus minusve mores et ingenium reddit eius, qui pinxit illam.
Sacrum habeto motum animi quemque,
sacra afficito reverentia praesensionem piam quamque.
Nam ars est in nobis sita.
Summum et praeclarissimum tibi appetendum est, si tibi contingere velis pulchrum.
Ubi cor et animus refriguerunt, arti numquam est patria.
Homo (pictor) generosus in rebus omnibus Deum percipit, homo communis (pictor quoque)
formam solam conspicit nec spiritum.
Cave polymathiam frigidam, cave, ne ratione utaris scelerata; cor occidunt.
Ubi cor et animus in homine emortui sunt, ibi arti non est domicilium.
Numquam autem id, quod alius sentit, nobis imponendum est lex.
Pictor non solum pingere debet, quod conspicit ante se situm,
sed etiam quod cognoscit in se.
Nihil in se cognoscens omittat et id pingere, quod conspicit ante se situm!
Distantia est amoris sepulchrum - Propinquitas et praesentia ei sunt cibo.
Momentum iucundum quodque mihi pretii est - beatitudo ex momentis tantum composita est.
Beata facta sum, cum hoc discerem.
Optata modesta esse desinunt, cum summa et dulcissima beatitudo posita esset in iis explendis.
Miracula non exspectat, qui se miracula efficere posse sentit.
In loquendo plerumque tam paulum apparet mentis, ut verba scripta sequi debeamus.
Miseri essemus, nisi ex rebus parvis composita esset beatitudo, quarum summa est vana, sed singulae
tamen nos occupatos tenere possunt.
Quam discissus est mundus, quam vis miseriae ingens, abundantiae deletae, pravitatis!
Quam inopia securitatis communis cuiuslibet!
Cordi meo confidere opus esset ultra inopiam et mortem.
Mitglieder in diesem Forum: 0 Mitglieder und 5 Gäste