Franciscus Victor Werfel scriptor et poeta Austriacus nascitur Pragae.
Obiit a.d, VII Kal. Sept. anno MCMXLV in Urbe Angelorum.
Iudaeus in Civitates Foederatae Americae emigraverat Germaniam Nazistis traditam fugiens.
Cuius terrae civitatem accepit anno MCMXLI.
Qui praefuit, qui Expressionismus Lyricus appellatur.
Circuli erat Pragensis, qui dicitur, cum Francisco Kafka, Maximo Brod, Ernesto Deutsch scaenario.
Innotuit operibus narrativis et fabulis theatro compositis.
In libro ultimo, qui STELLA NON NATORUM Dante poetam sibi receptum revelat.
Nonnulla ex eius operibus in pelliculas conversa sunt, inter quae est BERNHARDETTAE CANTICVLVM
et JAKOBOWSKY ET TRIBVNVS MILITVM.
Solis dies est dies, quo timoris nos strangulans manus relaxatur in collo, dies est expergiscendi
sine nausea timore plena, dies, qui caret examine, poena, magistri clamore irato, dies contumelia
vacuus, sine lacrimis suppressis, humiliatione, dies, quo expergiscamur in campanarum mare dulci.
Divitiae certissimae sunt ei, qui pauper est desideratorum.
Otium origo mentis cuiusque.
Creationis dolus more Satanico salax est. Femina ante frigida manet, fervidus vir.
Illa post fervet, hic horologium inspicit. Eo modo fraus non exstinguitur nec natura.
Deus veniam non dat eorum, quorum veniam dant homines.
Homines veniam non dant, quorum veniam dant Deus.
Linguae non solum sunt expressiones eorum, qui se utuntur, sed simul sunt veritas de se ipsis occulta.
Nulla miseria revera tam magna est quam metus noster.
Ea, quam nominamus superstitionem, saepe est tremor et aestus tantum est aeris calefacti flammam fidei circumdantes rectam.
Quod capitis exstat poena, minus est signum morum nostrum quam quod carnifices inveniuntur.
Homo quisque melodia. Amare est: eam in se habere. Ego tibi, tu mihi canticulum.
Ius est instrumentum, quo homo ab homine defenditur Dei gratia.
Omnibus viis obstructis nulla superest via nisi quae nos ducit sursum.
Solis dies est dies, quo timoris nos strangulans manus relaxatur in collo, dies est expergiscendi
sine nausea timore plena, dies, qui caret examine, poena, magistri clamore irato,
dies contumelia vacuus,sine lacrimis suppressis, humiliatione, dies, quo expergiscimur
in campanarum mari dulci.
https://de.wikipedia.org/wiki/Franz_Werfel