Moderatoren: Zythophilus, marcus03, Tiberis, ille ego qui, consus, e-latein: Team
Vita omnis posita est in adversis superandis
Vita quaeque quaerit mundum meliorem.
Si mundum caelum convertere studemus, gehennam pariemus.
Qui rem quandam clare et distincte dicere potest, taceat et contendere pergat, quodam
rem clare dicere possit!
Dialogi pretium ex varietate pendet opinionum inter se repugnantium.
Philosophis adhuc certantibus, an mundus revera inveniatur, natura nos circumdans perit.
Tuam vitam propriam periculo committas licet, sed numquam alterius vitam.
Cum Kantio quisque, qui rationi credit, dicere debet: Philosophia doceri non potest,
summum philosophari i.e. habitus criticus.
Qui mundum meliorem reddere volunt, veri sunt inimici societatis apertae.
Creatores fati nostri fieri poterimus, cum nos eius prophetae ostendere desierimus.
Futura ex nobis ipsis pendent nec pendemus ex ulla necessitate historica.
Quod scimus, finitum esse tantum potest, cum quod nescimus, infinitum esse necesse sit.
Inter rationem et violentiam tantum eligere licet.
Noli umquam deliberare, quid cras sit futurum, sed quid hodie agendum sit.
Quaerere, quis imperare debeat, falsumst. Sat est, si imperium malum suffragio depelli possit.
Ea est democratia.
Actum quem debuisti, mi Secunde, in excutiendis causis eorum qui Christiani ad te delati fuerant secutus es. neque enim in uniuersum aliquid quod quasi certam formam habeat constitui potest. conquirendi non sunt: si deferantur et arguantur, puniendi sunt, ita tamen ut qui negauerit se Christianum esse idque re ipsa manifestum fecerit, id est supplicando dis nostris, quamuis suspectus in praeteritum, ueniam ex paenitentia impetret. Sine auctore uero propositi libelli in nullo crimine locum habere debent. Nam et pessimi exempli nec nostri saeculi est.
Navigare necesse est, vivere non necesse!/ "Πλεῖν ἀνάγκη, ζῆν οὐκ ἀνάγκη."
(Versionem originalemPlerique solem orientem magis adorant sole occidenti.
Qui peccare desierit, nihil aliud addiscet.
Rebus quibusque suum pretium, et iis, quas nos accipere gratuitas putemus.
Tempora magna tum inveniuntur tantum, cum quid paene male cedit cumque momentum quodque metuimus.
Nulla sunt vera, quae in dubium vocentur non liceat. Quae, si essent, nobis taedio essent.
Humanissimum, quod nobis est, lingua est. Quae nobis est, ut loquamur.
Clementia uti oportet, dum fieri potest. Qua enim opus est cuique.
Ex animo forti pendet successus.
Nos numquam cognoscimus et nocte exeunte alii facti sunt, peiores aut meliores.
Qui beatus est, eum id studere non decet, ut etiam beatior fieri velit.
Aliquem beare summa beatitudo.
Mundi huius honor te nullo afficere potest honore. Quod te revera sublatum tenet,
in te ipso inesse opus est.
Bona valetudo non est omnia. Qua quidem sublata omnia sunt inania.
Invidum esse humanum est; malevolentia autem frui diabolicum.
Homines plebei modo deliberant, quomodo tempus degant.
Homo prudens eo uti studet.
Raro de eo cogitamus, quod possidemus, sed semper de eo, quod nobis deeest.
Quod cordi repugnat, mente non admittitur.
Scarabaeum conculcare puer quisque stultus potest,
sed omnes professores orbis terrarum conficere possunt nullum .
In Germania invidia summum genus laudis.
Vita omnis prodit feliciatatem terrenam destinatam esse, ad irritum cadere vel spem vanam cognosci.
Veritas vacat, nam sibi est vita longa.
Anni XL vitae nostrae primi verba pariunt, anni sequentes commentarios de iis componunt.
Utile esset, si fieri possit, ut legendi tempus una emamus liceat libros ementes, sed librorum emptionem
cum argumento eorum intellegendo confundimus.
Hodie nos suspenditis, cras vos suspendetis.
Sed cum periculum mea sponte optaverim, liber esse mihi opus est
ad eo eundum est, quo illud esse volo.
Multas ambages iam torsi, quod scio.
Nolite oblivisci populum quemque eo dignum esse imperio,quod tolerat.
Dicendi libertas,confessionis libertas, uniuscuiusque civis defensio licentiae civitatum
sceleratarum, ea sunt fundamenta novae Europae.
Non hoc agitur: Aliquid fieri opus est! Sed: Aliquid mihi agendumst.
Homo natura liber est libertate eum reddente hominem.
Ingenium nihil est nisi rei amor.
Recordationem saepe rem in vita omnium esse pulcherrimam puto.
Fatum fabricata sum meum ipsa nec nullius me paenitet rei.
Mea sententia nulla femina integra et sincera est, quae vitae suae beatitudinem
in maternitate sola quaerat.
Etiam difficilius est amorem in amicitiam convertere quam viceversa.
Breve et pulchre vivere quam diu et moderate praestat.
Olim referet paucos fore viros, qui eadem sint fortitudine ac ea, qua simus ipsi.
Tales timent viros feminae.
Ad nullam rem idonea sum, sed omnia possum scaenaria.
Patrem sepelivi,
filium sepelivi,
utrumque numquam reliqui nec me reliquerunt illi.
Meae vitae vir omnium gravissimus fuit Delon.
Quo volant anni isti?
Omnia fugiunt tanta celeritate!
Sunt homines tres, qui vitam valde mutaverunt meam:
Alain, Visconti, Coco Chanel
Femina vera vestimentis toto tecta corpore viro iucundior et dulcior esse videtur femina nuda.
Aetas est, qua femina sit opus est pulchra, ut ametur. Tum sequitur aetas,
qua ametur opus sit, ut pulchra sit.
Multi, quos mortuos esse credimus, in coniugio tantum vivunt lege confirmato.
Illa empathia feminina et in eo posita est, ut viri perfaciles sunt perspectu.
Ut femina se bene habeat, viri maioris sunt momenti , qui eam admiratione aspiciunt, quam
caloriae et medicamenta.
Maxime fama gaudemus bona, quam non meruimus.
Felicitas numquam diu permanet, et miseria pecunia facilior est toleratu quam ea deficiente.
Qui causa carens tristis est, habet, quod sit tristis.
Raro scimus, qui sit beatitudo, sed plerumque scimus, quid fuerit illa
Quae amico nupserit bono, eum amittet, ut pro eo maritum accipiat malum.
Et in autocineto Rolls-Royce multum lacrimatur, fortasse plus quam in curru communi.
Amor non est quaedam via, ut beati reddamur, sed nulla est via alia.
Mitglieder in diesem Forum: 0 Mitglieder und 6 Gäste