Incipiens, laeti tibi dicimus, anne, salutem,
ut nouus, optantes, nil nisi fausta feras.
Nos minus esuros tibi nunc promittimus, ut fit,
corpora enim non sunt uestibus apta suis,
et uitare uolet latices cras ebria turba,
quae titubans magna pocula uoce petit.
Talia temporibus cedent consulta malignis
nec poterit uotum mens reuocare suum.
Mox solito iam more uidebimus omnia labi,
mox solito celeres ordine abire dies.