Moderatoren: Zythophilus, marcus03, Tiberis, ille ego qui, consus, e-latein: Team
Melodia musicae naturast.
Viris, qui sentiant amorem, et cor non deest bonum.
Qui in periculo est, ne omnia amittat, ei omnia sunt audenda.
Ad astra ire res est praeclara et elata, sed et in terra versari cara tam pulchrum est, ut
nulla comparari liceat re alia.
Uxorem meam reddere volo beatam, nolo felix fieri per eam.
Vivat Bacchus, Bacchus vivat! Bacchus, qui invenit vinum!
Quod me maxime erigit et efficit, ut bono sim animo, in eo positumst, ut Theodiscus
sim sincer et honestus.
Deus mihi semper ob oculos versatur, eius omnipotentiam cognosco, eius iram timeo, sed
item cognosco amorem eius.
Peditur semper noctu et semper ita, ut crepitus fiat iucundus.
Qui fidem habet erga feminam unam tantum, crudelis est erga ceteras.
Artifex quisque honorem assequi studet cupiens se esse unicum.
Quodcumque magnum evenit in orbe, primo in imaginatione humana apparuerat.
Amor est merx, quae celeriter perit. Destinata est ad consumendam quam primum.
Res omnium gravissima est, ut liberi libros legant, ut puer aut puella cum libro in solitudine versari possit.
Pelliculae televisioque parvi sunt momenti.
Noli manere, dum homines te arrideant! Quibus monstra, quomodo arrideatur!
Amare discere potes. Nemo melius discit pueris puellisque.Qui si amore carentes adolescunt,
mirari non licet, si ipsi duri et inhumani fient.
Liberis date amorem, plus atque plus amoris. Mens sana fiet ultro.
Liberi multo cum amore adolescant oportet, sed iis et normae opus sunt.
Res omnium gravissima et difficillima est haec:
potestate uti vi abstinentem
Educatio libera et auctoritate carens sibi non vult liberos sibi ipsis tradere nec iis permittere,
ut agant aut non agant, quod velint
Nulla amor verus et perpetuus constare potest, qui reverentia caret.
Alius quisque paenitentiam movet nec dignus est re nobili.
Nullus deus nobis subvenire potest, nobis subvenire debemus ipsi.
Homo hominis inimicus crudelissimus.
Non agimus, cum cognoscamus, sed cognoscimus, cum ad agendum destinati simus.
Cor reddendo melius pervenimus ad veram libertatem.
Amor sui radix generis cuiusque corruptionis alterius.
Doctus obliviscatur, quod fecit, ubi primum factumst et semper id cogitet, quod superest faciendum!
Non verbis solum docemus, sed etiam multo efficacius exemplo nostro docemus.
Qua de causa cor meum lugere et eo dirumpi debet, quo mens mea tam perfecte placetur?
Mitglieder in diesem Forum: 0 Mitglieder und 14 Gäste