Abhinc ... annos

Quo in foro Latine colloquamur!

Moderatoren: Zythophilus, marcus03, Tiberis, ille ego qui, consus, e-latein: Team

Re: Abhinc CMXCVII annos

Beitragvon Zythophilus » Do 15. Aug 2024, 20:29

Moenia verterunt Saraceni firma Tarenti:
atque urbs deinde diu maxima gente caret.
Zythophilus
Divi filius
 
Beiträge: 17290
Registriert: So 22. Jul 2007, 23:10
Wohnort: ad Vindobonam

Re: Abhinc XLVII annos

Beitragvon marcus03 » Fr 16. Aug 2024, 12:01

Elvis Aaron Presley cantor, musicus scaenariusque Americanus decedit Memphide.
Natus est a.d. VI Id. Ian. anno MCMXXXV Tupelone, quod oppidum in civitate sita est,
quae Mississippi nominatur.

Vere felix est ille, qui manere non desinit, qui est.

Veritas solis instar est. Quem paulisper occultes licet,
sed numquam evanescet.

Non refert, quantum possideas, sed quantum dare possis,interest.

Fac, quod dignum est, quod memoria teneatur!

Bestiae non oderunt et nos meliores esse oportet illis!

Verbis uti, quibus aliis affertur gaudium, summum est gaudium.

marcus03
Pater patriae
 
Beiträge: 11771
Registriert: Mi 30. Mai 2012, 06:57

Re: Abhinc ... annos

Beitragvon ille ego qui » Fr 16. Aug 2024, 12:25

… pigerrimum …
:D
istum locum Mengeanum et ego vidi. Sed incertus eram, num huc referre oporteret, cum in „Berolini orientali“ (sicut in „Carthagine nova“) adiectivum tamquam pars nominis urbis haberi posset (cuius generis nullum habent exemplum grammatici).
Tamen assentior meliorem „solutionem“ vix exstare.

(si recte intellexi MBS, praestat „in“ praepositionem adhibere quam omittere in „Berolini orientali“. sed si vere est pars nominis … nescio … :nixweiss: )

P.S.: Vicipaediam non attuli pro teste bonae Latinitatis hoc loco, sed potius corruptae :lol:
Ille ego, qui quondam gracili modulatus avena
carmen et egressus silvis vicina coegi,
ut quamvis avido parerent arva colono,
gratum opus agricolis, at nunc horrentia Martis
arma virumque cano ...
ille ego qui
Dominus
 
Beiträge: 7004
Registriert: Sa 3. Jan 2009, 23:01

Re: Abhinc ... annos

Beitragvon Tiberis » Fr 16. Aug 2024, 13:05

Ego quidem dubito, num "orientale" (sicut "occidentale") pro parte nominis illius urbis possit haberi. nonne in actis publicis semper legebatur Berlin,Hauptstadt der DDR ? Sic etiam de Hierosolymis: nemo fere est, qui, cum de parte urbis orientali agitur, dicat illud "orientale" partem nominis esse.
ego sum medio quem flumine cernis,
stringentem ripas et pinguia culta secantem,
caeruleus Thybris, caelo gratissimus amnis
Benutzeravatar
Tiberis
Pater patriae
 
Beiträge: 11941
Registriert: Mi 25. Dez 2002, 20:03
Wohnort: Styria

Re: Abhinc ... annos

Beitragvon ille ego qui » Fr 16. Aug 2024, 15:34

Recte mones. quamquam „oriens“ hic multo certiorem significatum habet quam aliis in locis. sed non nego.
Quid autem Colonia Agrippinensis?
:-)
Ille ego, qui quondam gracili modulatus avena
carmen et egressus silvis vicina coegi,
ut quamvis avido parerent arva colono,
gratum opus agricolis, at nunc horrentia Martis
arma virumque cano ...
ille ego qui
Dominus
 
Beiträge: 7004
Registriert: Sa 3. Jan 2009, 23:01

Re: Abhinc ... annos

Beitragvon Tiberis » Fr 16. Aug 2024, 16:58

"Agrippinensis", quamvis ad nomen ipsum pertineat, eam legem sequitur, quae in ceteris adiectivis valet. quam ob rem si volumus dicere "in Köln", non fieri posse arbitror, quin dicamus "in Colonia Agrippinensi".
sed de aliarum urbium nominibus me incertum esse fateor: quid e.g. de Novo Eboraco ? "in N.Y." : Novi Eboraci an in Novo Eboraco? quid tu sentis ?
ego sum medio quem flumine cernis,
stringentem ripas et pinguia culta secantem,
caeruleus Thybris, caelo gratissimus amnis
Benutzeravatar
Tiberis
Pater patriae
 
Beiträge: 11941
Registriert: Mi 25. Dez 2002, 20:03
Wohnort: Styria

Re: Abhinc ... annos

Beitragvon ille ego qui » Fr 16. Aug 2024, 17:58

bene rogas. semper dicebam Novi Eboraci. Sed nunc paulum dubito …
Ille ego, qui quondam gracili modulatus avena
carmen et egressus silvis vicina coegi,
ut quamvis avido parerent arva colono,
gratum opus agricolis, at nunc horrentia Martis
arma virumque cano ...
ille ego qui
Dominus
 
Beiträge: 7004
Registriert: Sa 3. Jan 2009, 23:01

Re: Abhinc ... annos

Beitragvon ille ego qui » Fr 16. Aug 2024, 18:08

https://latin.packhum.org/search?q=coloni%7E%23agrippin

„in (!) coloniam Agrippinensem“

nondum (?) in verum „nomen“ videtur conversum …
Ille ego, qui quondam gracili modulatus avena
carmen et egressus silvis vicina coegi,
ut quamvis avido parerent arva colono,
gratum opus agricolis, at nunc horrentia Martis
arma virumque cano ...
ille ego qui
Dominus
 
Beiträge: 7004
Registriert: Sa 3. Jan 2009, 23:01

Re: Abhinc ... annos

Beitragvon Tiberis » Fr 16. Aug 2024, 20:28

ille ego qui hat geschrieben:„in (!) coloniam Agrippinensem“


quid mirum? "colonia" apud Romanos non nomen, sed genus urbis significavit. Nostris autem temporibus, si nomen illius urbis (scil. Köln) Latine reddere volumus, nescio an melius sit dicere "Colonia" cognomine omisso.
ego sum medio quem flumine cernis,
stringentem ripas et pinguia culta secantem,
caeruleus Thybris, caelo gratissimus amnis
Benutzeravatar
Tiberis
Pater patriae
 
Beiträge: 11941
Registriert: Mi 25. Dez 2002, 20:03
Wohnort: Styria

Re: Abhinc ... annos

Beitragvon ille ego qui » Sa 17. Aug 2024, 00:05

certe!! :-)
Ille ego, qui quondam gracili modulatus avena
carmen et egressus silvis vicina coegi,
ut quamvis avido parerent arva colono,
gratum opus agricolis, at nunc horrentia Martis
arma virumque cano ...
ille ego qui
Dominus
 
Beiträge: 7004
Registriert: Sa 3. Jan 2009, 23:01

Re: Abhinc XLII annos

Beitragvon marcus03 » Sa 17. Aug 2024, 08:52

Primus discus condensus societati mercatoriae POLYGRAM confectus profertur.
Qui continet salutationem Vindobonensem a Frederico Chopin compositam et a Claudio Arrau
sonatam cum collectione canticulorum gregis ABBA, quae inscribitur VISITATORES.
marcus03
Pater patriae
 
Beiträge: 11771
Registriert: Mi 30. Mai 2012, 06:57

Re: Abhinc MXXIV annos

Beitragvon Zythophilus » Sa 17. Aug 2024, 09:19

Pannonico regi Stephano mandata corona est,
lata ubi delubrum Danubii unda uidet.
Zythophilus
Divi filius
 
Beiträge: 17290
Registriert: So 22. Jul 2007, 23:10
Wohnort: ad Vindobonam

Re: Abhinc MCLXXV annos

Beitragvon Zythophilus » So 18. Aug 2024, 06:24

Strabus iter faciens doctissimus occidit auctor,
uita cuius egens Augia corpus habet.
Zythophilus
Divi filius
 
Beiträge: 17290
Registriert: So 22. Jul 2007, 23:10
Wohnort: ad Vindobonam

Re: Abhinc DCCXCVII annos

Beitragvon marcus03 » So 18. Aug 2024, 12:23

Dschingis Khan rex, qui Khagan dictus est, Mongolorum et eorum imperi conditor animam efflat.
Qui aut anno MCLV aut MCLXII aut MCLXVII natus esse fertur.
Gentibus Mongolorum unitis Asiae partes medias et partem Sinarum borealium expugnavit.
Imperavit annos XXI ab anno MCCVI ad annum MCCXXVII.
Quo mortuo imperium inter eius filios divisum auctum est, quod quidem diutius non permansit.
Ad imperium regendum curavit novam scripturam creandam et leges litteris mandatas perpetravit,
quibus omnes oboedire debuerunt.
marcus03
Pater patriae
 
Beiträge: 11771
Registriert: Mi 30. Mai 2012, 06:57

Re: Abhinc CXCIV annos

Beitragvon Tiberis » So 18. Aug 2024, 13:16

Oblivionem non capit hic dies,
qui te edidit quondam populis tuis,
Francisce Ioseph, qui benigne
Austriam et Hungariam regebas.
ego sum medio quem flumine cernis,
stringentem ripas et pinguia culta secantem,
caeruleus Thybris, caelo gratissimus amnis
Benutzeravatar
Tiberis
Pater patriae
 
Beiträge: 11941
Registriert: Mi 25. Dez 2002, 20:03
Wohnort: Styria

VorherigeNächste

Zurück zu Latine loquendi



Wer ist online?

Mitglieder in diesem Forum: 0 Mitglieder und 8 Gäste