Nugae

Quo in foro Latine colloquamur!

Moderatoren: Zythophilus, marcus03, Tiberis, ille ego qui, consus, e-latein: Team

Re: Nugae

Beitragvon Zythophilus » Do 12. Sep 2024, 15:14

Chomate collectis quae fluctibus unda uorauit,
in lucem redeunt moenia tecta diu,
et qui squamigeris caeci patuere, penates
concedente lacu, candide Phoebe, foues.
Humor ubi Hylaethi solet obtegere arua retenti,
prodit ab amne, pedes quod tetigere, solum.

https://apnews.com/article/greece-water ... 7ff12e1b76
Zythophilus
Divi filius
 
Beiträge: 17290
Registriert: So 22. Jul 2007, 23:10
Wohnort: ad Vindobonam

Re: Nugae

Beitragvon Zythophilus » Fr 13. Sep 2024, 02:02

Si prima Hylaethi syllaba breuis est, paenultimus uersus talis sit:
Qua solet arua piger lati tegere humor Hylaethi
Zythophilus
Divi filius
 
Beiträge: 17290
Registriert: So 22. Jul 2007, 23:10
Wohnort: ad Vindobonam

Re: Nugae

Beitragvon Zythophilus » Sa 14. Sep 2024, 10:15

Plurima Lychnobius cognouit flumina Graeca,
ast hunc una tamen latior unda fugit.
Zythophilus
Divi filius
 
Beiträge: 17290
Registriert: So 22. Jul 2007, 23:10
Wohnort: ad Vindobonam

Re: Nugae

Beitragvon Lychnobius » So 15. Sep 2024, 10:23

Nosse unum amnem est sat: fluitans et mobile carmen
__Zythophili. Quivis influit id fluvius.
Zuletzt geändert von Lychnobius am So 15. Sep 2024, 14:10, insgesamt 1-mal geändert.
Benutzeravatar
Lychnobius
Aedilis
 
Beiträge: 79
Registriert: Di 5. Dez 2017, 12:48

Re: Nugae

Beitragvon Zythophilus » So 15. Sep 2024, 10:27

Rus uexans subito est calor ugatus
et caelum attulit acre frigus oris
nec nubes pluuiis rigare terram
cessant, ut fluuius tumescat auctus
et pratum tegat unda non retenta.
Qui pigri iacuere sole sub calenti
et laeti petiere frigidam paludem,
uento linquere tecta saeuiente
non audent properantue, ne cadentes
rami se feriant caputque laedant.
O quando ueniet, rogamus omnes,
tempus conueniens et hinc abibit
uastans imber eritque lux benigna?
https://static01.nyt.com/images/2022/06 ... &auto=webp
Zythophilus
Divi filius
 
Beiträge: 17290
Registriert: So 22. Jul 2007, 23:10
Wohnort: ad Vindobonam

Re: Nugae

Beitragvon Zythophilus » So 15. Sep 2024, 16:21

Demisere boues Septembres Alpibus Idus,
nam iam nix operit pabula laeta recens,
et petiere greges ualles per nubila densa,
otia cum uaccis grata peracta forent.
Frigida et acris hiems autumno coepit omisso
nec memor aestatis sustinet herba niues.

https://www.samerbergernachrichten.de/c ... im-schnee/
Zythophilus
Divi filius
 
Beiträge: 17290
Registriert: So 22. Jul 2007, 23:10
Wohnort: ad Vindobonam

Re: Nugae

Beitragvon Zythophilus » Mo 16. Sep 2024, 06:37

Qui modo riuus erat, rapidum mutatur in amnem
neglectisque suis finibus unda furit.

https://upload.wikimedia.org/wikipedia/ ... r_2024.JPG
Zythophilus
Divi filius
 
Beiträge: 17290
Registriert: So 22. Jul 2007, 23:10
Wohnort: ad Vindobonam

De statua Marci Antonii iuxta Secessionem posita

Beitragvon Zythophilus » Mo 16. Sep 2024, 12:35

Haec magis alta basis Marci simulacra potentis,
ne quis aëna queat scandere tergora, habet.
Zythophilus
Divi filius
 
Beiträge: 17290
Registriert: So 22. Jul 2007, 23:10
Wohnort: ad Vindobonam

Re: Nugae

Beitragvon Zythophilus » Mo 16. Sep 2024, 16:16

Fluctibus immensis retinetur ferrea rhaeda
et superans multas impedit unda uias.
Ne delapsa caput tibi tegula laedat, oportet,
dum furor est uenti, te remanere domi.

https://heute-at-prod-images.imgix.net/ ... ress&w=768
Zythophilus
Divi filius
 
Beiträge: 17290
Registriert: So 22. Jul 2007, 23:10
Wohnort: ad Vindobonam

Re: Nugae

Beitragvon Zythophilus » Mo 16. Sep 2024, 20:11

De pluuiis ualidis conscripsi carmina longa
nec tumida iratis defuit unda metris.
Nubibus et caelo gelidus non decidit imber
et gremium reuocat flumina saeua uetus.
Cras Phoebus rediens madida arua fouebit,
cum pro frigoribus uenerit aura tepens.
Zythophilus
Divi filius
 
Beiträge: 17290
Registriert: So 22. Jul 2007, 23:10
Wohnort: ad Vindobonam

Re: Nugae

Beitragvon Zythophilus » Do 19. Sep 2024, 08:12

Tota silet regio modo tempestate remissa
nec nemus et siluas saeua procella quatit.
In terram madidam delabi desiit imber
et lictum in gremium iam tumida unda redit.
Zythophilus
Divi filius
 
Beiträge: 17290
Registriert: So 22. Jul 2007, 23:10
Wohnort: ad Vindobonam

Vorherige

Zurück zu Latine loquendi



Wer ist online?

Mitglieder in diesem Forum: 0 Mitglieder und 1 Gast