Abhinc ... annos

Quo in foro Latine colloquamur!

Moderatoren: Zythophilus, marcus03, Tiberis, ille ego qui, consus, e-latein: Team

Re: Abhinc CCCXXVII annos

Beitragvon Zythophilus » Mi 11. Sep 2024, 08:18

Fortis apud Zentam saeuos fugat Austria Turcas
armisque Eugenii Mustafa uictus abit.
Zythophilus
Divi filius
 
Beiträge: 17290
Registriert: So 22. Jul 2007, 23:10
Wohnort: ad Vindobonam

Re: Abhinc CLVII annos

Beitragvon marcus03 » Mi 11. Sep 2024, 08:19

Primum volumen operis ab Carolo Marx compositi,quod CAPVT inscribitur, profertur Hammoniae.
Quod esse amplius constat.

Philosophi mundum modo rationibus diversis interpretati sunt.
De quo autem mutando agitur.

Societatum omnium historia, quae adhuc inveniuntur, historia est pugnarum inter classium actarum.

Homo est id, quod edit.

Id, in quo versamur ac vivimus, destinat, quod cogitamus et sentimus.

Violentia obstestrix societatis cuiusque, quae parturitura est novam.

Operarii nihil amittant licet nisi catenas suas.

Nihil hominibus maiori damno esse potest nisi homo ipse.

Libertas continetur cognoscendo, quod est necessarium.

marcus03
Pater patriae
 
Beiträge: 11771
Registriert: Mi 30. Mai 2012, 06:57

Re: Abhinc paucas horas

Beitragvon Zythophilus » Mi 11. Sep 2024, 15:10

Dresdae pons Carolae cecidit confractus in Albim
nec, cum pons caderet, mortuus ullus homo est.
Zythophilus
Divi filius
 
Beiträge: 17290
Registriert: So 22. Jul 2007, 23:10
Wohnort: ad Vindobonam

Re: Abhinc MMDXIII annos

Beitragvon Zythophilus » Do 12. Sep 2024, 08:24

Cedere planities Persas Marathonia uidit,
Dareumque minor uicit Achaia ducem.
Zythophilus
Divi filius
 
Beiträge: 17290
Registriert: So 22. Jul 2007, 23:10
Wohnort: ad Vindobonam

Re: Abhinc CCCXLI annos

Beitragvon Zythophilus » Do 12. Sep 2024, 19:33

Deducit fortes caluo rex monte Polonos
alatique equites agmina pigra fugant.
Zythophilus
Divi filius
 
Beiträge: 17290
Registriert: So 22. Jul 2007, 23:10
Wohnort: ad Vindobonam

Re: Abhinc MDCLXXXIX annos

Beitragvon Zythophilus » Fr 13. Sep 2024, 06:29

Templa pia Solymis princeps cum matre sacrauit,
mortua ubi Christi membra fuisse putant.
Zythophilus
Divi filius
 
Beiträge: 17290
Registriert: So 22. Jul 2007, 23:10
Wohnort: ad Vindobonam

Re: Abhinc MCMXLIII annos

Beitragvon marcus03 » Fr 13. Sep 2024, 12:01

Fratre Tito mortuo Domitianus imperator fit imperii Romani.
Qui natus est a.d. IX Kal. Nov. anno DCCCIII a.u.c. Romae.
Decessit a.d. XIV Kal. Oct. anno DCCCXLVIII a.u.c. ibidem.
Erat imperator tertius et ultimus, qui ex gente Flaviana oriundus erat.
Qui crudeliter in Christianos consuluisse fertur et illi Tacito magnae erat contemptioni.


Aderat iam annus, quo proconsulatum Africae et Asiae sortiretur, et occiso Civica nuper nec Agricolae consilium deerat nec Domitiano exemplum. Accessere quidam cogitationum principis periti, qui iturusne esset in provinciam ultro Agricolam interrogarent. Ac primo occultius quietem et otium laudare, mox operam suam in adprobanda excusatione offerre, postremo non iam obscuri suadentes simul terrentesque pertraxere ad Domitianum. Qui paratus simulatione, in adrogantiam compositus, et audiit preces excusantis, et, cum adnuisset, agi sibi gratias passus est, nec erubuit beneficii invidia. Salarium tamen proconsulare solitum offerri et quibusdam a se ipso concessum Agricolae non dedit, sive offensus non petitum, sive ex conscientia, ne quod vetuerat videretur emisse. Proprium humani ingenii est odisse quem laeseris: Domitiani vero natura praeceps in iram, et quo obscurior, eo inrevocabilior, moderatione tamen prudentiaque Agricolae leniebatur, quia non contumacia neque inani iactatione libertatis famam fatumque provocabat. Sciant, quibus moris est inlicita mirari, posse etiam sub malis principibus magnos viros esse, obsequiumque ac modestiam, si industria ac vigor adsint, eo laudis excedere, quo plerique per abrupta, sed in nullum rei publicae usum <nisi> ambitiosa morte inclaruerunt.
marcus03
Pater patriae
 
Beiträge: 11771
Registriert: Mi 30. Mai 2012, 06:57

Re: Abhinc DCXLVIII annos

Beitragvon Zythophilus » Fr 13. Sep 2024, 14:34

Moenia Gregorio linquuntur Auennica papae,
ut Tiberim repetat templaque sacra Petro.
Zythophilus
Divi filius
 
Beiträge: 17290
Registriert: So 22. Jul 2007, 23:10
Wohnort: ad Vindobonam

Re: Abhinc MDCCLXVI annos

Beitragvon Zythophilus » Sa 14. Sep 2024, 09:30

Caesare crudeli, Cypriane, iubente necaris
et capite erepto, candide praesul, obis.
Zythophilus
Divi filius
 
Beiträge: 17290
Registriert: So 22. Jul 2007, 23:10
Wohnort: ad Vindobonam

Re: Abhinc CXXXIV annos

Beitragvon marcus03 » So 15. Sep 2024, 08:42

Agatha Maria Clarissa Christie scriptrix Britanna nascitur
Agatha Maria Clarissa Miller in oppido Torquay.
Cuius fabula, quae inscribitur MVSCIPVLA, ex annis LXXII cottidie, agitur Londini.
Obiit prid. Id. Ian. anno MCMLXXVI Wallingfordi.

Imaginandi vis servus bonus, sed dominus malus.

Tempus fabulae excogitandae optimum adest, dum vasa lavo.

Instinctus res est mirifica. Qui explicari non potest,
sed multo pretiosior est scientia.

Consuetudo humana est mira res malas tantum credere,
quas de aliis accipimus.

Nihil est peius quam si tui id, quod dixisti, false interpretantur.

marcus03
Pater patriae
 
Beiträge: 11771
Registriert: Mi 30. Mai 2012, 06:57

Re: Abhinc CDXXXIV annos

Beitragvon Zythophilus » So 15. Sep 2024, 15:38

Septimus Vrbanus Romanus papa creatur,
sed solum breuior pontificatus erit.
Zythophilus
Divi filius
 
Beiträge: 17290
Registriert: So 22. Jul 2007, 23:10
Wohnort: ad Vindobonam

Re: Abhinc XLVI annos

Beitragvon Tiberis » So 15. Sep 2024, 18:43

Gloriam magnam sibi qui pararat
construens alas adamante factas,
Willy Messerschmitt obiit redemptor
ingeniosus.
ego sum medio quem flumine cernis,
stringentem ripas et pinguia culta secantem,
caeruleus Thybris, caelo gratissimus amnis
Benutzeravatar
Tiberis
Pater patriae
 
Beiträge: 11941
Registriert: Mi 25. Dez 2002, 20:03
Wohnort: Styria

Re: Abhinc CDIV annos

Beitragvon marcus03 » Mo 16. Sep 2024, 07:25

Illi PATRES PERIGRINANTES, qui dicuntur, nave MAYFLOWER in Americam proficisci coeperunt,
i.e. in mundum, qui dicitur novus.
Quos in urbe Plymouth ancoras sustulisse constat. Iter erat LXVI dierum.
Ad paeninsulam PROVINCETOWN appulsi esse feruntur.
marcus03
Pater patriae
 
Beiträge: 11771
Registriert: Mi 30. Mai 2012, 06:57

Re: Abhinc MDCCXVII annos

Beitragvon Zythophilus » Mo 16. Sep 2024, 08:19

Principis in Latio finitur uita Seueri,
imperium quocum tres habuere uiri.
Zythophilus
Divi filius
 
Beiträge: 17290
Registriert: So 22. Jul 2007, 23:10
Wohnort: ad Vindobonam

Re: Abhinc ... annos

Beitragvon ille ego qui » Mo 16. Sep 2024, 10:29

:klatsch:
Nonne iuvabit ex carminibus vestris annalibus libellum conflare?
Utinam a Conso nostro veniam petere liceret (liceat??)! :(
Ille ego, qui quondam gracili modulatus avena
carmen et egressus silvis vicina coegi,
ut quamvis avido parerent arva colono,
gratum opus agricolis, at nunc horrentia Martis
arma virumque cano ...
ille ego qui
Dominus
 
Beiträge: 7004
Registriert: Sa 3. Jan 2009, 23:01

VorherigeNächste

Zurück zu Latine loquendi



Wer ist online?

Mitglieder in diesem Forum: 0 Mitglieder und 6 Gäste