ille ego qui hat geschrieben:einfach nur wunderbar ... hoffentlich hat anja ausreichend Haut
Diese Version "haut" jedenfalls optimal hin.
Sie würde sogar ein Hauttransplantation rechtfertigen, falls erforderlich. Keine Krankenkasse würde sie verweigern können. Auch ich würde mich dafür "lokal häuten" (i.S.v. bereits vorhandene Tattoos entfernen) lassen, um Platz zu schaffen.
@Consum:
Te ipse iterum superasti.
Latini poetae classici iam exspectant, dum te in gremio suo olim recipiant. Mihi quondam auditori illis certaminibus interesse liceat velim , quae te cum illis apud superos acturum esse mihi persuaserim. Quorum ex non paucis te victorem discessurum verisimile est.
Te in "caelum poetarum " recepto nova aetas illo loco exoriatur. Te et Zythophilo et Tiberi praesentibus
etiam Nasoni, Vergilio Horatioque "vestimenta calefacientia" induenda erunt. Quae eos iam texere coepisse censeo versione tua perlecta . Quae quidem digna est, quam "in lingua dissolvi" patiantur"
Libenter comperirem , quibus quondam carminibus compositis te vatum caelum intrantem salutaturi sint.
Quae hexametros non fore puto, quos illos nostro Zythophilo reservatos habere suspicer.
Vobis autem praesentibus superi sentiant, quid eos adhuc fugerit. Per vos solos caelum reddetur caelum perfectum.
PS:
Timeo autem, ne auditor indignus in eo loco, quem supra dixi, numquam verser. Et aliis ex causis ab illo
loco prohibear.